Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891

Index

(•? r* — 7o — Sacris canonibus M constitutum est, ut unarn duntaxat Missam una quaque die oelebrari liceret ouique Saeerdoti, excepto solurn die Nativitatis D. N. J. C., quo tres Missae a quo­libet Saoerdote eelebrari possunt ad triplicein sanctifioandam Christi nativitatem, aeternam nenipe, spirituálém seu mystieam, et temporalem 2). Si vero gravis urgeat necessitas pres­bvter de lieentia Episeopi, vei ab ipso delegátus sacrificium iterare potest. Quae seopo hoc Episeopis confertur potestas arctis circumscripta est liniitibus, quemadmodum e tenore faeultatum quinquennalium et e S. Oongregationis Episcoporum ac Regularium a. 1588 lato et ad Gerundensem Episcopuni dimisso decreto patet hujus tenoris: „ad quartum super licentiis bis celebrandi ac pecuniis, quae pro illarum expeditione, ut asseritur. solvuntur. miratur S. Oongregatio agi de his licentiis concedendis; nam id nonnisi ex magna necessi­tate fleri debet. et magna cautela. ut puta in locis, ubi paucissimi sunt Sacerdotes, vei adsint impedimenta adversariorum fidei. vei quid simile. quae cessant eo in loco, ubi vix evenire possint alii casus a jure permissi, nec concedi potest lieentia ab Episcopo generaliter. quasi privilégium alicujus Sacerdotis, sed tantum in aliquo casu particulari necessitatis causa, ab Episcopo examinanda." Quae autem ab hujusmodi lieentia instructo Sacerdote observanda sínt, rubricae missalis innuunt, sed alia insuper a S. Oongregatione Rituum eatenus prae­seripta fuere, cujus super hoc objecto ddto 11. Mártii 1858 annuente et approbante Ssmo Domino Nostro editum decretum una cum adjuncta instructione Circularibus meis Litteris tanto magis inserendam duxi, quod disciplinam Ecclesiae de binatione id est iteratione San­ctissimi Missae Sacrifieii, et quaedam circa illám proposita dubia resolvat, et normám in occursuris casibus observandam praeseribat. Est autem decreti illius tenor, prout sequitur : Plures nuper diversaruin dioecesium Rmi Antistites, nimirurn Gompostellanus et Sa­lamantinus in Hispania, Alexiensis in Albania, et Meldensis in Gallia attendentes rigorosam executionem decreti ab hac S. Rituum Oongregatione lati in Ebusitana die 16. Septembris anni 1815, de uno tantum ealice adhibendo a sacerdotibus plures missas ob necessitatem populi tidelis eadem die celebraturis, gravibus adraodum difíicultatibus subjici, quum sacer­dos alteram missam non in ipsa ecelesia, ubi primam eelebravit, sed in alia longe dissita cogitur oíferre ; insuper vero advertentes morém duos in ejusmodi casu adhibendi calices non modo universalem esse in Hispania et Gallia, sed etiam adeo veterem ut omnem hominum memóriám facile excedat : ad hanc S. Apostolicam Sedem pro modificatione praefati decreti, certaque impetranda regula, quam tuto sequi possint confugerunt. Ut oblatarum hac de re a praedictis Antistitibus precum debita ratio haberetur, duo haec eoncinnata sunt dubia scilicet. Dubium I. An retinendus sit usus. qui dicitur vigere in dioecesibus Oompostellana et Salamantina, nec non in clioecesi Meldensi, et in aliis Gallicis dioecesibus, vei sit per­mittendus alibi, adhibendi scilicet ob peculiares rationes duos calices, quum sacerdos duas celebrat missas eadem die in ecclesiis longe dissitis ? Cap. sufficit de eonsecrat. quaest. 1. et Innocentii III. deeret. cap. 3. de celebrat. Missae et S. C. apud Fagnanum. — 2) S. Thora. p. 3. q. 83. a. 1. LITT. CIRC. 1891. 20 Nr. 1449. Deuretum S. Rituum Oon­gregationis de binatione et nsu duorum ealieum in eadem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom