Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891

Index

t — 51 — ^A-dpropinguante tempore, quo Confirmationis Sacramentum fidelibus dispensari sólet, Illustrissimo ac Reverendissimo Domino Joanni Majorosy Episcopo meo Auxiliari et in Pontificalibus Sutfraganeo in Domino commisi, ut hoc íine quasdam Archi-Dioecesis meae parochias paterne visitaret, fidelibus curae meae concreditis Sacramentum Confirmationis administraret unaque cuncta ea, quae circularibus litteris die 10-a Április 1886. Nr. 1020. editis praescripseram, fideliter observaret. Spiritus Sanctus, qui super aquas Baptismi salutifero descendit illapsu, sicut in Fonté plenitudinem tribuit ad innocentiam, sic in Confirmatione augmentum praestat ad gratiam; et quia in hoc mundo peregrinantibus cum adversariis multis inter continua ab omni parte pericula dimicandum est, in Baptismo regeneramui 1 ad vitám, post Baptismum confirmamur ad pugnam ; quantum enim in naturali vita generatio ab incremento differt, tantumdem inter se differunt Baptismus, qui regenerandi vim habét, et Confirmatio, cujus virtute fideles augescunt et perfectum robur assumunt. Perbene norunt DD. animarum Curatores, quam necessaria sint christianae militiae pugilibus hujus Sacramenti auxilia, hoc cumprimis tempore, quo incredulitas cuilibet ae­tati, conditioni et statui sub diversa specie illudit, et jam fascinatione nugacitatis obscurat intellectum, jam persuasibilibus humanae sapientiae verbis corruptam humanarh mentem ad suave et rationabile Christi jugum excutiendum et ad obsequium fidei detrectandum in­citat. Quamvis igitur Sacramentum Confirmationis non primam sed secundam, idest prae­existentis gratiae sanctificantis incrementum conferat, adeoque ceu vivorum Sacramentum ad aeternam salutem consequendam non sit necessarium necessitate medii : baptisatis tamen adultis, ut inter tanta salutis discrimina in fide et virtute roborentur, necessa­rium esse necessitate praecepti dubitari nequit. Praeciare inquit Hugó a Sancte Victoi'e de Sacramentis Libr. 2. „Timendum esse iis, qui per negligentiam amittunt Episcopi prae­„sentiam, et non suscipiunt manus impositionem, (idest Confirmationem) ne forte propterea „damnentur; quia festinare debuerant, dum potuerunt; quid enim prodest, si a lapsu eri­„geris, nisi etiam ad standum confirmeris." Ideo non dubitavit Benedictus XIV. affir­„mare : .,eos gravis peceati reatu teneri, qui cum possunt ad Confirmationem accedere, „illám renuunt ac negligunt. u Quae cum ita sint et quo uberiores gratiae divinae ex hoc Sacramento digne suscepto in fideles redundare possint : eo impensius commendo concernentibus anima­rum Curatoribus, ut Confirmandos quam diligentissime erudiant ele omnibus, quae ad Sacramentum hoc cum fructu suscipiendum requiruntur; sedulam dent operám, ut omnes et singuli probe sciant fidei rudimenta, decalogi et Ecclesiae praecepta, orationem Domi­nicam, Symbolum Apostolorum, nihilque ignorent, quae necessitate medii scitu necessaria sunt, Ut autem vim, dignitatem et insignern utilitatem Sacramenti Confirmationis aestimare noverint: doceant illos Sacramentum hoc a Christo Domino institutum et inde a tempori­bus Apostolorum in Ecclesia Catholica seruper et ubique salubriter usitatum fuisse, quo LITT. CIRC. 1891. 14 Nr. 982. Sacramenti Confirmationis administratio.

Next

/
Oldalképek
Tartalom