Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1891
Index
— 41 — sancte pertineat, Episcopi idcirco collatis videant sententiis atque opera efficiant, ut fidelium studia in eam iustissimam causam erecta constent. caleantque ad exitum feliciter maturandum. — Ibidem commode licebit Episeopis consilia inter se communicare, siqua inciderint ecolesiis suis impeditiora negotia: licebit etiatn, si de re quapiam expedire visum, communes litteras et acta evulgare. — Item oleri instituendi excolendique cura, quá nulla Episcopo maior neque uberior, suutn in consultationibus locum habebit: quemadmodum disciplina et rectio clericorum sacris in seminariis ad tridentinas exigenda normás, quibusnam praecipue rebus alenda in eis pietas et generosa virtus, quaenam inaioribus doctrinis, ut congruenter temporibus floreant, incitamenta adiicienda. in omnique clero quaenam ad ampliora anitnorum lucra sínt providenda. — Quod attinet ad greges fidelium, tam multis in periculis insidiisque versantes, permagni intererit varia provehi subsidia quae ipsis esse usui possint: de divinis rebus conciones et catecheses, ad homines, aetates, locos bene appositas : pias laicorum non uno in genere sodalitates, quas probet, laucletque Ecclesia ; inviolatam festorum custodiam et religionem : ea quoque vei instituta vei opera, unde íidelibus, iuventuti in primis, cautiones suppetant a pravitate et corruptela, et unde sacramentorum saluberrima consuetudo increbrescat; denique libros, diaria, similia in vulgus data, quae ad fidei defensionem faciant morumque disciplinam. Qua in re illud magni refert Episeopis coirimendare quod iamdiu fovemus animo et frequenti admonitione insistimus, ut hominum catholicorum in seribendo edendoque sollertia et meliore ordine temperata procedat et secundis vigeat incrementis. Eiusmodi seriptis optimis, quae vei quotidie vei certis diebus emittantur, multum sane in omni gente est tribuendum ad utilitates rei sacrae et civilis, sive quod eas proxime tutentur et augeant, sive quod adversariorum in ipsarum damna nitentium elidant seripta et contagionem impuram eoerceant. At vero in Austriaco imperio tribuendum illis quam plurimum, ubi vulgatae ephemerides infensis Ecclesiae hominibus magnam partém subserviunt, ab eisque, rerum eopia afíluentibus, facilius disseminantur et fusius. Necesse igitur prorsus est seripta seriptis eoneursu non impari opponere, atque ita posse eorum tela retundere, fraudes malas detegere. venena errorum prohibere, iusta officia suadere virtutis. Quapropter apte et salutariter fuerit, si suae propriaeque ephemerides, veluti pro aris foeisque propugnantes, unicuique sint regioni, eo modo institutae, ut nulla in re a iudicio Episeopi abseedant, sed reete studioseque eum eius eonveniant prudentia et voluntate ; eisdem autem et elerus benigne faveat suaeque afferat doetrinae praeesidia, et viri quotquot reapse sunt eatholici omnem gratiam bonamque pro viribus et facultate opem largiantur. — Episcoporum sollieitudini et suffragiis alia praeterea se dat tuendam insignis causa quam vobis eordi esse intelleximus ex litteris quas ad fideles, quibus praeestis, eominuniter dedistis: ea causa est opifícurn, religionis auxilio maximé indigentium, tum ad perfunctionem laborum honestam, tum ad levamentum dolorum : quae causa cum illa cohaeret, per hos dies agitata ferventer, quam socialem nominant, et quae quanto maioribus implicatur difficultatibus, tanto curationem postulat praesentiorem. Huc pariter, quoad in ipsis érit, si 11*