Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1890

Index

49 — servi sint corruptionis: r) quin imo ipsius Eeelesiae virtutis participes futuri, insidias sapientia vincent, vim fortitudine. — Non est luiius loci exquirere, nura quid, et quan­tum ad novas res eontulerit opera segnior atque intestina discordia catholicorum : sed eerte erant homines nequam rninus habituri audaciae, nec tantas edituri ruinas, si robustior in plurimorum animis viguisset íides, quae per caritatem operatur, 2) neque tain late morum christianornm tradita nobis divinitus disciplina ooncidisset. Utinam praeteritae res hoc pariant, recordando, commodi, rectius sapere in posterum. Verum ad negotia publica accessuris duo sunt magnopere vitia fugienda, quorum alterum prudentiae nomen usurpat, alterum in terneritate versatur. — Qaidam enim potenti pollentique improbitati aperte resistere negant oportere, ne forte hostiles aniinos certamen exasperet. Isti quidem pro Ecclesia stent, an contra, incertum: quandoquidem profiteri se doctrinam catholicam affirmant, sed tamen vellent, certas ab eá diserepantes opiniones impune propagari posse Ecclesia sineret. Ferunt dolenter interitum fidei demu­tationemque morum : nihil tamen de remedio laborant, vei etiam nimiá indulgentiá aut perniciosa quadam simulatione non raro malum augent. Iidetn de sua in apostolicam Sedem voluntate nemini volunt esse dubium : sed habent semper aliquid, quod pontifici succenseant. Istiusmodi hominum prudentia ex eo est genere, quod a Paulo Apostolo sapientia carnis et mors animi appellatur, quia nec subest legi divinae, nec potest sub­esse. 3) Nihil autern minus est ad mala minuenda providum. Inimicis enim, quod prae­dicare et in quo glórián rnulti eorum non dubitant, hoc est omnino propositum, reli­gionem catholicam, quae vera sola est, funditus, si fieri posset, extinguere. Tali autem consilio nihil non audent: sentiunt enim, quo magis fuerit aliorum tremefecta virtus, eo sibi expeditiorem fore malarum rerum facultatem. Itaque qui adamant prudentiam carnis, ac nescire se simulant, christianum quemque debere bonum militem Christi esse: qui bebita victoribus praemia consequi mollissimá viá atque intacti a certamine volunt, ii tantum abest ut iter malorum intercipiant, ut potius expediant. Contra non pauci fallaci studio permoti, aut, quod magis esset vitio, aliud agentes, aliud simulantes, non suas sibi partes assumunt. Res in Ecclesia geri suo ipsorum iudicio atque arbitratu vellent usque eo, ut omne quod secus agitur, moleste ferant, aut repugnanter accipiant. Hi quidem inani contentione laborant, nihilo minus, quam alteri, reprehendendi. Hoc enim est non sequi potestatem legitimam, sed prae­vertere. simulque magistratuum munia ad privatos rapere, magna cum perturbatione ordinis, quem Deus in Ecclesia sua perpetuo servandum constituit, nec sinit a quoquam impune violari. — Ilii optime, qui descendere in certamen, quotiescumque est opus, non recusant, hoc rato persuasoque, interituram vim iniustam, sanctitatique iuris et II. Petr. II, 1, 19. 2) Galat. V, 6. 3) Sapientia carnis inimica est Deo: Bom. VIII, 6, 7. legi enim Dei non est subiecta: nec enim potest. 11*

Next

/
Oldalképek
Tartalom