Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1890

Index

— 16 — „sub 27-a Novembris anni 1883. editi ad tertium septennium prorogata, vigore cujus „delegatá mihi potestate omnes et singulos Archi-Dioecesis meae fideles ab astinentia in „esu carnium, quibusvis per totum annum Sabbatlii diebus, iis tamen exceptis, qui jejnnio „consecrati sünt, absolvo, simul concedens, ut singulis feriis sextis et pervigiliis infra annum „salubria adhibere possint condimenta quaecumque, quibus tamen nonnisi in unica come­„stione jejunii diebus uti fas erit." „Pro uberiore indulgentiae hujus Pontificiae explicatione ad quaestiones quas­„dam jani praeteritis annis positas nunc iterum respondens observo: ,,1) quod indulgentia haec ad Quatuor Tempóra haud extendatur;" „2) quod illis Quadragesimae diebus. quibus dispensatio in esu carnium pro una „comestione tributa fuerat, vesperi quorumvis salubrium condimentorum usus concessus QÍf .« „3) quod valeat indulgentia haec de tali condimentorum usu pro feriis quartis et „sextis Adventus Domini, quum hae pervigiliarum legem sequantur;" „4) denique quod fideles illi, qui a lege jejunii ob aetatis vei durorum exantlan­„dorum laborura rationem exemti sunt, tempore Quadragesimae, dum esus carnis omnibus „ad unam dumtaxat comestionem admittitur, carnibus vesci possint toties, quoties eome­„dunt, non secus ac dominicis in Quadragesima diebus." „De qua dispensatione in quavis Ecclesia parochiali fideles ad cultum divinum „congregati anno hoc quoque edoceri. simul vero moneri debebunt, ut hanc Sanctae Sedis „indulgentiam et benignitatem aliquo pietatis opere et largitá pauperibus eleemosyná repen­„dere satagant." Meran, die 2. Februarii 1890. LUDOVICUS m. p. Cardinalis, Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom