Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1890

Index

— 145 —' privátim et publice, simulque ostendimus quantopere servitus religioni et humanae dignitati adversetur. Equidem cum ea scriberemus, vehementer commovebamur eorum conditione, qui dominio subduntur alieno ; at multo acerbius affecti sumus narratione aerumnarum, quibus conflictantur iucolae universi regionum quarumdam Africae interioris. Miserum saue et horrendum memoratu est, quod certis nunciis accepimus, fere quad­ringenta Afrorum millia, nullo aetatis ac sexus discrimine, quotannis abripi per vim e rusticis pagis, unde catenis vincti ac caesi verberibus longo itinere trahuntur ad fora, ubi pecudum instar promercalium exbibentur ac veneuut. — Quae cum testata essent ab iis qui viderunt, et a recentibus exploratoribus Africae aequinoctialis conflrmata, desiderio incensi sumus opitulandi pro viribus miseris illis, levandique eorum calamita­tem. Propterea, nulla interiecta mora, dilecto Filio Nostro Cardinali Carolo Martiali Lavigerie, cuius perspecta Nobis est alacritas ac zelus Apostolicus, curam demanda­vitnus obeundi praecipuas Europae civitates, ut mercatus huius turpissimi ignominiam ostenderet, et Principum civiumque animos ad opem ferendam aerumnosae genti incli­naret. — Quam ob rem gratiae Nobis liabendae sunt Cbristo Domino, gentium omnium Redemptori amantissimo, qui pro benignitate sua passus non est curas Nostras in irritum cedere, sed voluit esse quasi seinen feraci creditum bumo, quod laetam segetem pollicetur. Namque et Rectores populorum et Catholici ex toto terrarum orbe, omues demum, quibus sancta sunt gentium et naturae iura, certarunt inquirere. qua potis­simum ratione et ope conniti prestet, ut inhumanum illud cominercium evellatur radicitus. Solemnis Conventus non ita pridem Bruxellis actus, quo Legati Principum Europae congressi sunt, ac recentior coetus privatorum virorum, qui eodem spectantes magnó animo Lutetiam convenere, manifesto portendunt tanta vi et constantia Nigritarum causam defensum iri, quanta est ea qua premuntur aerumnarum moles. Quare oblatam iterum occasionem nolumus omittere, ut meritas agamus laudes et gratias Europae Principibus ceterisque bonae voluntatis hominibus, atque a suinmo Deo precamur enixe, ut eorum consiliis et orsis tanti operis prosperos dare velit eventus. At vero praeter tuendae libertatis curam, gravior alia pressius attingit apostolicum ministerium Nostrum, quod Nos curare iubet, ut in Africae regionibus propagetur Evangelii doctrina, quae illarum incolas sedentes in tenebris, a caeca superstitione offusis, illustret divinae veritatis luce, per quam nobiscum fiant participes hereditatis Regni Dei. Id autem eo curarnus enixius, quod illi, hac luce recepta, etiam humanae servitutis ab se iugum excutient. Ubi enim christiani móres legesque vigent, ubi religio sic homines instituit, ut iustitiam servent atque in honore habeant humanam dignitatem, ubi late spiritus manavit fraternae caritatis, quam Christus nos docuit, ibi neque servitus, nec feritas. neque barbaria extare potest; sed floret morum suavitas, et oivili ornata cultu christiana libertás. — Plures iam Apostoliéi viri, quasi Christi milites antesignani adiere regiones illas, ibique ad fratrum salutern non sudorem modo sed vitám ipsam profuderunt. Sed messis quidem multa, operarii autem pauci: quare opus 40*

Next

/
Oldalképek
Tartalom