Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1890
Index
125 — Quod iampridem erat in votis Ohristifidelium Catholici Orbis, ut oelebraretur ubiqae memória Sanctorum Oonfessorum loannis Damasceni, Silvestri Abbatis et loannis a Capistrano, quoruui prirnus pro ea qua inclaruit pra estanti a doctrinae, alteri pro apostoliois operibus, quibus animarum saluti profuerunt, Ecclesiani Dei miriflce illustrarurrt; id nostra liac aetate plurium sacrorum Antistitum, ac Virorum dignitate insignium ingeminatis precibus a Romana Sede enixius postulatum est. Hinc eiusmodi supplicibus votis libentei- obsecundans Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. rem omnern commissani voluit maturo examini et iudicio Sacrorum Rituum Oongregationis : quae in Ordinario Coetu coadunata, audito voce et scripto R. P. D. Augustino Oaprara Sanctae Fidoi Promotore, petitam Festorum extensionem ad universalem Ecclesiani ita concedi posse censuit, nimirum ut de 8. Ioanne Damasceno Confessore fiat die XXVII. Mártii sub ritu duplici minori, addita Doctoris qualitate; de S. Silvestro Abbate, die XXVI. Novembris sub eodem ritu; ac demum de S. Ioanne a Capistrano Confessore agatur die XXVIII. Mártii sub ritu semiduplici. Respectiva tainen Officia cum Missis de enuntiatis Sanctorum Festis, cura ipsius Sacrae Oongregationis quantocius fieri possit edenda, anno millesimo octingentesirao nonagesimo secundo ab omnibus qui e Glero tam Saeculari quam Regulari ad Horas Canonicas tenentur, in posterum recitanda sunt: servatis Rubricis. Insuper iidem Eminentissimi ac Reverendissimi Patres sacris tuendis Ritibus Praepositi decernendum putarunt, ut sexta lectio Ofíicii de Sacratissiino Corde Iesu, cuius Festum ab eodem Sanctissimo Domino Nostro ad ritum Duplicis primae classis anno superiore pro universa Ecclesia evectum est, deinceps ita concludatur, videlicet: „Quam caritatem Christi patientis et pro generis humani redemptione morientis, „atque in suae mortis commemorationem instituentis sacramentum corporis et sanguinis „sui, ut fideles sub sanctissimi Oordis symbolo devotius ac ferventius recolant, eiusdem„que fructus uberius percipiant, Olemens Decimus tertius ipsius sacratissimi Cordis festum „nonnullis Ecclesiis celebrare coneessit, Pius Nonus ad universam extendit Ecclesiani, ac „denique Summus Pontifex Leo Decimus tertius, orbis catliolici votis obsecundans, ad ritum „Duplicis primae classis evexit." Sanctitas porro Sua, ad relationem mei infrascripti Cardinalis Sacrae Rituum Congregationi Praefecti, sententiam ipsius Sacrae Oongregationis in omnibus ratam babens et conflrmans, mernorata tria Festa sub enunciato ritu statisque diebus ad universam Ecclesiani extendit, simulque praefatam additionem ad calcem supradictae lectionis in Officio Sacri Oordis Iesu approbare dignata est, Oontrariis non obstantibus quibuscumque. Die XIX. Augusti MDCCCXO. — CAIETANUS CARD. ALOISI-MASELLA, S. Ti. C. Praefectus. — L. S. — VINCENTIUS NUSSI, S. II C. Secretarius. Coloczae, die 12. Octobris, 1890. LITT. CIRC. 1890. 34 2519. Decretum S. Rituum Congregationis.