Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1890

Index

— 9 — perpetuae, quam jura et officia, quae hominem jungunt I)eo. — At vero ne illud quidem praeterire taeiti possumus, in Decurias praepositorura rei subsidiariae administrandae ple­rosque oranes cooptari, ne ferninis quidem exceptis, licere, Parochos non licero. Qupd qui­dem ita placuisse memoravere ob cognitam illorum in Episeopos suos Romanumque Pontifí­cem voluntotem : ita ut dubitari non possit, qua mente, cujus rei gratia. hanc de qua loqűi­mur, legein invenerint. — Utique laicam iniquiunt esse beneíicentiam oportere, ut queat esse gratior: nam accipere verecundius, animumqvje despondere calamitosos consuevisse, ubi caritatem christianam sibi sentiant adesse. Sed miserum est in christianis reperiri, qui tani vehementer errent in ejus aestimatione virtutis. quae princeps est et regina caeterarum. Quandoquidem sinoera voluntas hominum juvandorum non potest nisi ex intima benevo­Jentia nasoi: hanc vero aut unice, aut maximé insidere in eorum animo necesse est, qui sin­gulos homines poene se alteros putent, fratrumque diligant loco, qui ceteros aeque ac se ex Deo tamquam patre genitos, pariterque Jesu Christi sanguine redemptos, et ad eamdem in coelis felicitatem vocatos sciant. Quin inopes atque aerumnosos tam amanter Jesus Christus complectitur, ut collatam in eos beneíicentiam pláne collocatam apud se, seque ipse obfiga­tum beneflcio deputet. His sensibus comitata caritas tantum abest, ut animos frangat inise­rorum, ut potius extollat ad tantam personae dignitatem, quantam homo sine coelestis doctrinae lumine ne fingere quidem cogitatione posset. Xunc vero hujusce indolis caritas frustra requiratur extra Ecclesiam Dei, quam videlicet unarn Jesus Christus sapientiae disci­plinae, charismatum suorum reliquit heredem, quaeque divini auctoris sui quam bene et obtemperare consiliis, et exempla imitari consueverit, dedit omni teinpore dooumenta maxi­ma. Ullumne aerumnarum est genus, cui non Ecclesia succurrere nedűm pietate materna. sed excellenti prudentia vigilantiaque studuerit? Ita ejus potissimum opera atque auctoritate aut saltem consilio, gratia. tutela. opportuna variis calamitatibus solatia ubique gentium inventa sunt. sed iis in locis plura, in quibus tlorontior Ecclesia, virtutumque christianarum studia majora. Insignis hac laude Italia, (|uae fklem catholicam. per prospera, per adversa, intemeratam retinendo, fűit omni aetate benefíciorum huius generis uberrime ferax. Eo ma­gis inhumanum atque italica gente indignum, praeripere Ecclesiae voluisse beneíicentiae publicae facultatem.— Obtenderant quidem interversos reditus maleve locatos;sed lux veri­tatis. unde minimé voluissent, erupit. Instituta de administratione quaestio criminationem falso conflctani splendide refutavit. Inter quae velut ad cumulandas injurias aliud accessit commissum audax, quo, qui remin civilium potiuntur, in ipsam rei sacrae adininistrationem invasere. Facile, Venerabi­les Fratres, intelligitis, quo spectet oratio: ad ea nimirum, quae contra venerabilem fratrem Aloysium Episcopum titularem Troadensem, Ordinarium Aquaevivae et Altamurae. his ipsis postremis mensibus aggressi sunt statuere. Actas res universi cognoscitis : primum Episcopo troadensi interdictum utriusque Ecclesiae bonis, jtum ipsum gradu motum, aedibus ejectum. simulque earum Ecclesiarum delatum alteri régimén, perinde ac res agatur mere civilis. omnino in ditione arbitrioque posita politicae potestatis. Quo facto non perruptae solum 3*

Next

/
Oldalképek
Tartalom