Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1889
Index
- - 59 — I3ene nostis Venerabiles in Christo Fratres et Filii dilectissimi, quam libenter intra Vos et populum fülelem curae Vestrae creditum antehac versabar, ut Christifídelibus Sacramentum Confirmationis dispensarem. Tali occasione semper magnó cum solatio expertus sum, multam in populo íidem, magnam erga sanctam Religionem et Ecclesiain nostram adhaesionem, nec non laudandam pastorum erga Archi-Praesulem suum venerationem. Vos ipsi, qui fidelis populi patres estis spirituales. duces et magistri in via salutis, testes oculati fuistis infucatae pietatis et devotionis, qua Confirmandi Sacramentum, omnes praesentes vero verbum Dei susceperunt. Intelligit sane populus noster. Episcopos, quasi animae parentes suscipiendos esse. (S. Hieron. Epist. ad Nepot.) Libentissime hoc quoque anno Archi-Dioecesim meam visitarem, ut dilectis fidelibus meis Sacramentum illud dispensein, quod Jesus Cbristus Salvator noster roborandis fonté baptismatis renatis teneris et debilibus atque ad propugnandam Christi íidem coelestemque vitám agendam instituere dignatus est. Quum tamen ob labefactatas vires meas id facere nequeam: mitto ad Vos Illustrissimum ac Reverendissimum Dominum Joannem Majorosy, consecratum Episcopum Tinniniensem et Auxiliarem meum, qui ordine et tempore infra notato quasdam Archi-Dioecesis meae parochias visitaturus fidelibus meis Confirmationis Sacramentum in Domino administrabit et in singula parochia cuncta ea íideliter et adcurate observabit, quae a me circularibus ordinibus die 16-a Április 1886. Nr. 1020. editis praescripta sunt. Paterne igitur moneo concernentes sacros Curiones, velint memoratas litteras meas attente relegere, omnemque conatum et diligentiam adhibere, ut Confirmandi ad digne et quo majori cum fructu suscipiendum Sacramentum rite praeparentur. Pastoralis itineris ordo érit sequens: Die 81-a Maji post meridietn adventus ad Gara, Die 1-a Junii Confirmatio in Gara, — A meridie abitus ad Rigyicza. Die 2-a Junii Confirmatio in Rigyicza. — Post meridiem itur ad Gákova. Die 8-a Junii Confirmatio in Gákova. — Horis pomeridianis transitus ad Krusevlya. Die 4-a Junii Confirmatio in Krusevlya. — A meridie itur ad Sztanisics. Die 5-a Junii Confirmatio in Sztanisics. — Pomeridiano tempore abitus ad Nemes-Militics. Die 6-a Junii Confirmatio in Nemes-Militics. — Ameridie transitus ad Csonoplya. Die 7-a Junii Confirmatio in Csonoplya, — Post meridiem itur ad Kernya. Die 8-a Junii Confirmatio in K e r n y a. Die 9-a Junii mane transitus ad Gyulafalva et ibidem mox Confirmatio, qua terminata reditus ad Kernya, — Horis pomeridianis diseessus ad Szivacz. Die 10-a Junii Confirmatio in Szivacz. — Ameridie abitus ad Veprovácz. Die 11-a Junii Confirmatio in Veprovácz. — Post meridiem transitus ad Bresztovácz. LITT. CIRC. 1889. 15 Nr. 1202. Administratio Saerauienti Confirmationis publicatur. j