Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1889
Index
— 26 — „Quod vero adtinet ad aliam legis partém seu abstinentiam ab esu carnium : cum ,.omnibus et singulis Archi-Dioecesis meae fidelibus, Sacerdotibus quoque et Religiosis — ,.si hi specialibus Ordinis sui legibus ad strictiorem observantiam non obligantur — dispen„sando indulgeo, ut carnibus per Quadragesimam vesci possint omnibus diebus usque Do„minicam Palmarum inclusive — praeter ferias quartas, sextas item et sabbata; his enim „diebus et jejunium et abstinentia stricte observanda sunt, neo conceditur nisi esus ovorum „et laoticiniorum: eö suapte intellectő, quod nulla dispensatarum dierum carnes cum pisci„bus permiscere liceat, quod item dispensatis diebus (praeter Dominicos) nonnisi semel in „die carnibus vesci integrurn sit. Uberior dispensatio sufflcientes ob rationes per parochos „laicis solum fidelibus tribui poterit, — Clericis et Religiosis vero nonnisi per Ordinariatum." „Quae Yobis commendans et injungens vi muneris mei iterűm monere debeo, quod „anno hoc quoque vigeat illa apostolica Sanctae Sedis Pontificiae indulgentia, ope Rescripti „sub 27-a Novembris anni 1883. editi ad tertium septennium prorogata, vigore cujus „delegatá mihi potestate omnes et singulos Archi-Dioecesis meae fideles ab abstinentia in „esu carnium, quibusvis per totum annum Sabbathi diebus, iis tamen exceptis, qui jejunio „consecrati sunt, absolvo, simul concedens, ut singulis feriis sextis et pervigiliis infra annum „salubria adhibere possint condimenta quaecunque, quibus tamen nonnisi in unica come„stione jejunii diebus uti fas erit." „Pro uberiore indulgentiae hujus Pontificiae explicatione ad quaestiones quas„dam jam praeteritis annis positas nunc iterum respondens observo : „1) quod indulgentia haec ad Quatuor Tempóra haud extendatur;" „2) quod illis Quadragesimae diebus, quibus dispensatio in esu carnium pro una „comestione tributa fuerat, vesperi quorurnvis salubrium condimentorum usus concessus „sit;" „3) quod valeat indulgentia haec de tali condimentorum usu pro feriis quartis et „sextis Adventus Domini, quum hae pervigiliarum legem sequantur;" „4) denique quod fideles illi, qui a lege jejunii ob aetatis vei durorum exantlan„dorum laborum rationem exemti sunt, tempore Quadragesimae, dum esus carnis omnibus „ad unam dumtaxat comestionem admittitur, carnibus vesci possint toties, quoties come„dunt, non secus ac dominicis in Quadragesima diebus." „De qua dispensatione in quavis Ecclesia parochiali fideles ad cultum divinum „congregati anno hoc quoque edoceri, simul vero moneri debebunt, ut hanc Sanctae Sedis „indulgentiam et benignitatem aliquo pietatis opere et largitá pauperibus eleemosyná repen„ dere satagant." Dominus exaudiat pias nostras deprecationes, gratam habeat abnegationem nostram, et tribuat harum omnium vi amplissimas gratias suas, ut cuncta, quae pie, poenitenter, legi quadragesimali obedienter agemus, cedant saluti animarum nostrarum et gloriae SS. Nominis ejus, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Dátum Ooloczae, Dominica V. post Epiphaniam Domini, anno salutis millesimo oetingentesimo octuagesimo nono. LUDOVICUS m. p. Cardinalis, Archi-Episcopus.