Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1889
Index
- 27 — VENERABILI ET HONORABILI CLERO MEO ARCHI-DIOECESANO SALUTEM ET PRAESULEAM BENEDICTIONEM! Vix acerbius, vix dolorosius unquam, ac diebus nupernis rnoniti fuimus horribilis illius luotae, quae cunctos viventes timore terroreque aft'ectos seraper tenet. dum inter mortales grassans victimas suas vitae ereptas morti dat. Ipsa haec sicut cordis nostri intimos sensus pulsat, ita et magnae illius pugnae, quae inter vitám spirituálém et mortem animae continuo decurrit, tristem imaginem spiritui nostro objicit, — cujus vero laetiorem íinem piissimis desideriis nostris exhibeant verba illa in Missae Sacriflcio Resurrectionis Dominicae per Ecolesiam pie recitata: „mors et vita duello conflixei'e rairando, dux vitae mortuus „regnat vivus." Talis omnino optatissimus coram oculis mentis nosti'ae splendeat pugnae circa nos furentis et in nobis quoque vix unquam sedandae exitus, fide, pietate, sanctaque obedientia nostra procurandus, — ubi transitoriarum vitae huius rerum species se nobis stiterat in mortis casibus, quales ultimis diebus dolentissime nos affecerunt. dum CaesareoRegium Ooronae Principem in medio gloriae, (ipsum vi generis, sublimis destinationis et insignis culturae suae, neonon amoris populorum et exantlatorum hucdum laborum cireumsplendentis,) funesto casu morti dátum, cum Augustissimis Parentibus ingemuimus, — dum hesterna luce unum e charissimis sanctae Ecclesiae Oolocensis sacerdotibus corporis ac animae robore valentem in ipsa hac Metropoli repentina morte obiisse tristes vidimus, — dum item brevi aliquot hebdomadarum spatio plures e gremio Cleri nostri insignes sacros curiones nobis, bonisque gregibus suis ereptos luxirnus. Vere mors et vita duello contlixere; — certe ut nos etiam moneant: tali luctae obviam ire nos onines, memoresque reddant eorum, quae sollicite curanda habemus, ut nobis quoque laete olim eveniat, quod gloriosum festi Resurrectionis dictum altéra sui parte annuntiat: „mortuus regnat vivus." Et hoc ipsum est, in quod si semper stúdiósé tendere debernus: nunc quam maximé eo suspiciamus, dum appropinquans S. Quadragesimale tempus modum procurandae salutis, divitias vitae spirituális, sed et aeterna mortis animae pericula, illius porro íovendae média. hujusque feliciter evitandae adjumenta nobis monstrat, arma validissima ad superandas tentationes snbministrat, spem sanctam erigit et ita nos ad optatum salutis aeternae scopum laetanter perducere conatur. Ubi igitur mortis tenebrae nos nuper tot casibus terruerunt, ubi animarum íidelium oculi super tristibus tumulis ad Deum vitae auctorem, ad Jesum Salvatorem nostrum spem fovendo conversi fuerunt: sinamus, ut terrores illi mortis efticacius nobis suggerant mediorum vitae aeternae consequendae adminicula per Quadragesimalem disciplinam commendata. splendor Domini super sepulchris bonarum animarum nobis ereptarum coruscans vehemens gloriae aeternae desiderium cordi nostro ingeminet, et ad quanto fructuosiorem Quadragesimalis observantiae consuetudinem nos excitet, animet et roboret. LITT. CIRC. 1889. 6 Nr. 527. Litterae Eneyelieae Quadragesimales.