Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888

Index

cendo eosdem ut in looa se oonferant, ubi eorum conditio ecclesiastioa aut religiosa ignora­tur, tum si id obtineri nequeat, iniungendo saltem iisdem spirituális, exercitia aliasque salu­tares poenitentias, atque eam vitae rationem, quae praeteritis excessibus redimendis apta videatur, quaeque fidelibus exemplo sit ad recte et christiane vivendum. De altero verő quaestionum genere. item adprobato et oonfirmato eorundem Emi­nentissimorum Patrum suffragio Sanotissimus sanxit : 1. dispensationes matrimoniales omnes in posterum committendas esse vei Oratorum Ordinario vei Ordinario loci : 2. Appellatione Ordinarii, venire Episcopos, Administratores seu Vioarios Apostoli­cos, Praelatos seu Praefectos habentes iurisdictionem cum territorio separato, eoruraque ofíiciales seu Yicarios in Spiritualibus generales, et sede vacante Vioarium Oapitularera vei legitimum Administratorem: 3. Vicarium Oapitularera seu Administratorem eas quoque dispensationes Apostoli­cas exequi posse, quae remissae fuerint Episcopo aut Vicario eius generáli vei Offioiali non­dum executioni mandatas, sive hi illas exequi coeperint, sive non. Et vicissim sede deinde provisa, posse Episcopum vei eius Vicarium in spiritualibus generalem seu Officialem exe­qui dispensationes quae Vicario Capitulari exequendae remissae fuerant, seu hic illas exequi coeperit seu minus. 4. Dispensationes matrimoniales Ordinario oratorum commissas, exequendas esse ab illo Ordinario, qui litteras testimoniales dedit, vei preces transmisit ad S. Sedera Apostoli­cam, sive sit Ordinarius originis sive doraicilii, sive utriusque sponsi, sive alterutrius eorum; etiamsi sponsi quo tempore executioni danda erit dispensatio, relicto illius dioecesis domici­lio, in aliam dioecesim discesserint non amplius reversuri, monito tamen,si id expedire iudi­caverit, Ordinario loci, in quo matrimonium contrahitur. 5. Ordinario praedicto fas esse, si ita quoque expedire iudicaverit, ad dispensationis executionem delegare alium Ordinarium, eum praesertim in cuius dioecesi sponsi actu degunt. Haec quae ad pastorale ministerium utilius faciliusque reddendum Sanctissimus Dominus Noster concedenda et statuenda iudicavit, dum libens tecum communico, bona cuncta Amplitudini Tuae precor a Domino. — Dátum Romae die 20. Februarii 1888. — RAPH. CARD. MONACO. Coloczae, die 5-a Julii, 1888. In absentia Suae Erainentiae Cardinalis et Archi-Episcopi: Joannes lajorosy m. p. Pro-Vicarius Archiepiscopalis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom