Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888

Index

m — 13 — IflSTRUCTIO S. Congrei/ationis Episeoporum et Regularium pro Ecclesiasticis Curiis quoad modum procedendi oeconomice in causis disdplinaribus et criminalibus clericorum. Die 11 Junii 1880. Sacra haec EE. et RR. Congregatio, mature praesenti Ecclesiae conditíone perpensa, quae ponc ubiqne impeditur, quominus externam explicet suain actionem super materias et personas ecclesiasticas, et considerato quoque defectu mediorum aptorum pro regulari Curiarum ordinatione constituit facultatem Ordinariis locorum expressc concedere, ut formás inagis oeconomioas adbibere valeant in exercitio suae disciplinaris jurisdictionis super Ole­ricis. Ut autem tota justitiae ratio sarta tectaque inaneat, serveturque proeessuum canonica regularitas et uniformitas, opportunura oensuit sequentes emanare normás a Curiis ser­vandas. I. Ordinario pastorale onus inoumbit disciplinam correctioneinque Clericorum a se dependentium ourandi super eorumdem vitae rationem vigilando, remediisque utendo cano­nicis ad praecavendas apud eosdem et eliminandas ordinis perturbationes. II. Ex his remediis alia praeveniunt, alia reprimunt et medelam afferunt. Priora ad lioc diriguntur, ut impediant, quominus malum adveniat, ut scandali stimuli, occasiones voluntariae, causaeque ad delinquendum proximae removeantur. Altéra finem habent revo­candi delinquentes, ut sapiant reparentque adinissi eriminis consequentias. III. Oonscientiae et prudentiae Ordinarii honim remediorum inoumbit applicatio juxta canonum praeseriptiones et casitum adjunctorumque gravitatem. IV. Mediis, quae praeservant, praecipue aecensentur spiritualia exercitia. monitiones et praecepta. V. Has provisiones praecedere debet summaria facti cognitio, quae ab Ordinario notanda est. ut ad ulteriora procedere, quatenus opus sit, et certiorem reddere queat supe­riorem Auctoritatem in casu legitimi recursus. VI. Canonieae monitiones finnt sive in forma paterna et secreta (etiam per epistolam aut per interpositam personam) sive in forma legali. ita tamen, ut de earumdem executione constet ex aliquo actu. VII. Quatenus infructuosae monitiones evadant, Ordinarius praeeipit Curiae, ut delinquenti analoguin iniungatur praeceptum, in quo declaretur. quid eidem agendum aut omittendum sit, cum respondentis poenae ecclesiasticae comminatione, quam incurret in casu transgressionis. VIII. Praeceptum intimatur praevento a Cancellario coram Vicario Generáli; sive ooram duobus testibus ecclesiasticis aut laicis probatae integritatis. § 1. Actus subsignatur a partibus praesentibus et a praevento quoque, si velit. § 2. Vicarius Generális adiicere valet iuramentum servandi secretum, quatenus id prudenter expetat tituli indoles, de quo agitur. IX. Quoad poenalia média, animadvertant reverendissimi Ordinarii praesenti instruc­Nr. 335. Instructio quoad modnm procedendi in causis discipl. et criminali­bus elerico­runi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom