Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888

Index

— 104 — facultatera recte faciendi oives transferant, quodque sentit de illis Ecelesia, idem ipsi sentiant. Omnis enim libertás legitima putanda, quatenus rerum honestarum majorem facul­tatem afferat, praeterea numquam. Ubi dominatus premat aut impendeat ejusmodi, qui oppressam injusta vi teneat civitatem, vei earere Eeclesiam cogat libertate debita: fas est aliam quaerere temperatio­nem reipublicae, in qua agere cum libertate concessum sit; tunc enim non illa expetitur immodica et vitiosa libertás, sed sublevatio aliqua, salutis omnium causa, quaeritur; et hoc unice agitur, ut, ubi rerum malarum licentia tribuitur, ibi potestas honeste faciendi ne impediatur. Atque etiam malle reipublicae statum populari temperatum genere, non est per se contra officium, salva tamen doctrina catholica de ortu atque administratione publicae pote­statis. Ex variis reipublicae generibus, modo sint ad consulendum utilitati civium per se idonea, nullum quidem Ecclesia respuit; singula tamen vult, quod pláne idem natura jubet, sine injuria cujusquam, maxirneque integris Ecclesiae juribus, esse constituta. Ad res publicas gerendás accedere, nisi alicubi ob singularem rerum temporumque conditionem aliter caveatur', honestum est, immo vero probat Ecclesia, singulos operám suam in communem afferre fructum, et quaiitum quisque industria potest, tueri, conservare, augere rempublicam. Neque illud Ecclesia darnnat, velle gentem suam nemini servire, nec externo, nec domino, si modo fieri, incolumi justitia, queat. Denique nec eos reprehendit, qui efíicere volunt, ut civitates suis legibus vivant, eivesque quam maxima augendorum commodorum facultate donentur. Oivicarum sine iníemperantia libertatum semper esse Ecclesia fautrix fidelissima consuevit, quod testantur potissimum civitates italicae, scilicet prosperitatem, opes, glóriám nominis municipali jure adeptae, quo tempore salutaris Ecclesiae virtus in omnes reipublicae partes, nemine repugnante, pervaserat. Haec quidem, Venerabiles Fratres, quae üde simul et ratione duce, pro ofticio Nostro apostolico tradidimus, fructuosa plurimis futura, vobis maximé Nobiscum adnitenti­bus, confidimus. — Nos quidem in humilitate cordis Nostri supplices ad Deum oculos tollimus, vehementerque petimue, ut sapientiae consiliique sui lumen largiri hominibus benigne velit, scilicet ut his aucti virtutibus possint in rebus tanti momenti vera cernere, et quod consequens est, convenienter veritati, privátim, publice, omnibus temporibus immo­taque constantia vivere. — Horum coelestium munerum auspicem et Nostrae benevolentiae testem vobis, Venerabiles Fratres, et Clero populoque, cui singuli praeestis, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Dátum Romae apud S. Petrum die 20. Junii Anni 1888. Pontifícatus Nostri unde­cimo. Leo PP. XIII. Ooloczae, die 10-a Augusti, 1888. In absentia Suae Eminentiae Oardinalis et Archi-Episcopi: Franciscus Lichtensteiger m. p. Yicarius Generális.

Next

/
Oldalképek
Tartalom