Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888

Index

— 100 ­que circumfusis undique diffloultatibus fortior, pro libertate magisterii sui propugnare nullo tomporé destitit. Hac via orbis terrarum, miserrima superstitione depulsa. ad ohristianam sapientiam renovatus est. — Qnoniam vero ratio ipsa perspicue docet, veritates divinitus traditas et veritates naturales inter se oppositas esse revera non posse, ita ut quodcumque oum illis dissentiat, hoc ipso falsum esse neeesse sit: ideirco divinum Ecclesiae magisterium tantum abest, ut studia discendi atque inerementa scientiarum intereipiat, aut eultioris humanitatis progressionem ullo modo retardet, ut potius plurimum afferat luminis securamque tutelam. Eademque causa non parum profiéit ad ipsatn liberta­tis humanae perfectionem, oum -Jesu Christi servatoris sit illa sententia, fieri hominem veri­tate liherum. Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.*) — Quare non est causa, cur ger­mana libertás indignetur,aut veri nominis scientia inoleste ferat leges justas ac debitas, qui­bus hominum doctrinam contineri Ecclesia simul et ratio consentientes postulant. Quin imo Ecclesia, quod re ipsa passim testatum est, hoc ágens praecipue et maximé, ut fidem chri­stianam tueatur, hunianarum quoque dootrinarum oinne genus fovere et in május provehere studet. Bona enim per se est et laudabilis atque expetenda elegantia doctrinae; praetereaque omnis eruditio, quam sana ratio pepererit, quaeque rerum veritati respondeat, non medio­criter ad ea ipsa illustranda valet, quae Deo auctore credimus. Revera Ecclesiae haec benefícia debentur sane magna, quod praeclare monumenta sapientiae veteris conservarit; quod scientiarum domicilia passim aperuerit; quod ingeniorum eursum semper incitaverit, studiosissime has ipsas artes alendo. quibus maximé urbanitas aetatis nostrae coloratur. — Denique praetereundum non est, immensum pátere campum, in quo hominum excurrere industria, seseque exercere ingenia libere queant; res scilicet, quae cum doctrina fidei mo­rumque christianorum non habent necessariam cognationem, vei de quibus Ecclesia, nulla adhibita sua auctoritate, judicium eruditorum relinquit integrum ac liberum. — His ex rebus intelligitur, quae et qualis illa sit in hoc genere libertás, quam pari studio volunt et praecli­cant liberalismi sectatores. Ex una parte sibi quidem ac reipublicae licentiam adserunt tan­tam, ut cuilibet opinionum perversitati non dubitent aditum januamque patefacere: ex altéra Ecclesiam plurifariam impediunt, ejusque libertatem in fínes, quantum possunt, maximé angustos compellunt, quamquam ex Ecclesiae doctrina non modo nullum incommodum per­timescendum sit, sed magnae omnino utilitates expectandae. Illa quoque magnopere praedicatur, quam conscientiae libertatem nominant, quae si ita accipiatur, ut suo cuique arbitratu aeque liceat Deum colere, non colere. argumentis, quae supra allata sunt, satis convincitur. — Sed potest etiam in hanc sententiam accipi, ut homini, ex conscientia officii, Dei voluntatem sequi et jussa facere, nulla re impediente, in civitate liceat. Haec quidem vera, haec digna filiis Dei libertás, quae humanae dignitatem personae honestissime tuetur, est omni vi injuriaque major eademque Ecclesiae semper optata ac praecipue cara. Hujus generis libertatem sibi constanter vindicavere Apostoli, sanxere scriptis Apologetae, Martyres ingenti numero sanguine suo consecravere. Et merito *) Joan. VIII. 32.

Next

/
Oldalképek
Tartalom