Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1888
Index
studiosi Domino benedicente assequamur : utemur tűin nos. tum nostros uti faciemus cunctis adminiöulis per S. Matrem Ecclesiam nobis continuo ad id oblatis, ut quod malum in animis est, eradicetur vei emendetur, quod bonum, in dies flrmetur. et augeatur, sicque inter mundanas res aeternae beatitudinis nostrae opus quanto felicius succedat. Ad quem scopum assequendum eximie serviet sacrum etiam illud Quadragesimae tempus, quod materná Sanctae Matris Ecclesiae providentiá quovis anno revectum copiosa et efficacissitna pravarum cupiditatum refrenandarum, pietatis fovendae, animarum sanandarum nobis praebet remedia. Quem salutarem effectum respiciens magnus Ecclesiae Doctor, S. Ambrosius, dum de S. Quadragesima Sermone 21-o pro more suo insigniter disserit, haecce de praecipua eius disciplina, sacro neinpe jejunio animis cliristianis ingeminat: „Murus igitur quidam est cliristiano jejunium, inexpugnabilis diabolo, intransgres„sibilis inimico. Quis enim urnquam christianorum jejunavit, et captus est? quis sobrius „inansit, et victus est? Temulentum aggreditur diabolus. luxuriosum oppugnat inimicus. „Ubi autem jejunium viderit: fugit, metuit, pertimescit; terretur pallore eius, debilitatur „inedia, irfirmitate prosternitur ; prosternitur. inquam. infinnitate ; quia christiana inflr„mitas fortitudo est. Unde ait Apostolus : Cum infírmor, tunc fortior sum (II. Cor. XII.. „10.) Sed quaeret aliquis, quemadmodum sitfortis infirmitas ? Tunc est fortis infinnitas, „quando caro tabescit jejuniis, anima puritate pinguescit. Quantum enim illi ciborum „succus subtrahitur. tantum huic justitiae virtus augetur. Tunc igitur homo imbecillis „quidem est ad saecularia opera, sed fortis ad divina ; tunc enim magis de Deo cogitat, „tunc iudiciutn metuit, tunc vincit inimicum." l Tt autem liaec plenissime fiant, et glória Dei, salus aeterna mortalium instanti quoque S. Quadragesimae tempore fauste promoveatur, praxim illám, quae in Archidioecesi hac ab olim recepta se saluberrimarn exhibuit, denuo commendans et impense inculcans, repeto quadragesimalium mearum Circularium annis praeteritis ad Vos directaí'um verba, omnem observantiam nostram quadragesimalem hucdum quoque utilissime ordinantia, et sequentibus absoluta : „Laudabilis est Cleri Dioecesium quarumdam etiam in Hungaria consuetudo, ut „sub quotidiano in Quadragesima Missae Sacriflcio pericopa Evangelii diei lingua verna„culá legatur populoque — prout opportunum fuerit — explicetur: id praescribere quidem „nolo, zelo tamen bonorum ineorum Oomministrorum majorem in modum commendo." „Rem porro aedificationi fidelium suorum suinme proficuam facient illi, qui feriis „sextis ad vesperam, praesertiin ibi, ubi peculiares sacri sermones Quadragesimales, cer„tis utique pietatis actibus juncti. non habentur, devotionem de passione Domini cum Lita„niis concernentibus asservabunt." „Praescripto autem archi-dioecesano nunc denuo commendato respondebunt S. „Ouriones, dum vice una, tempore et locö opportunis a Yice-Archi-Diacono defigendis, per