Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1887

Index

— 92 — „haec, quaecumque superioribus annis, ac postremo per decretum Sacrorum Rituum „Congregationis 26. Augusti mdccclxxxvi. de mense Octobri caelesti Reginae a Rosario „dicando, decrevit, indulsit et jussit, iterum decernit, praecipit et concedit. „Cum vero festus dies solemnitatis sacratissimi Rosarii singulari iam populorum „honore et cultu agatur, qui cultus refertur ad mysteria cuncta vitae passionis et glória „Jesu Christi redemptoris nostri, eiusque intemeratae Matris; ad banc succrescentem „pietatem magis fovendam, et ad publicae venerationis incrementum, quod iam pluribus „particularibus Ecclesiis concessit. solemnitatem praedictam et officium Deiparae a Rosario „primae Octobris Doniinicae adsignatum, ecclesiastico ritu duplici secundae classis in uni­„versa Ecclesia in posterum celebrari mandavit, ita ut non possit transferri ad alium „diem, nisi occurrente officio potioris ritus: servatis Rubricis. Contrariis non obstantibus „ quibuscunque. „De hisce autem praesens praefatae Sacrorum Rituum Congregationis Decretum „expediri jussit. Die 11. Septembris anni mdccclxxxvii, Sanctissimo Mariae Nomini sacra. „D. Cardinalis Bartolinius S. R. C. Praefectus. (L. f S.) Laurentius Salvati S. R. C. Secretarius." Coloczae, die 24-á Septembris, 1887. IiUDOVICUS m. p. Cardinalis, Archiepiscopus. Schweitzer Josephus, Canonicus Honorarius et Rector Seminarii Majoris in M. E. Co­locensis Canonicum. Magistrum Junioréin clementissime renunciatus. Városy Julius, Ca­nierarius Suae Sanctitatis, Theologiae Professor et Seminarii Puerorum Sub-Regens in Re­ctorem Seminarii Majoris; Hoffmann Carolus. Theologiae Morális et Pastoralis Profos­sor in Prosynodalem Examinatorem; Steécz Georgius, Cleri junioris studiorum Praefe­ctus et Theologiae Professor in Prosynodalem Examinatorem et Cleri junioris Spirituálém Directorem; Schrőder Georgius, Professor Praeparandiae Colocensis Docentum in Pa­roclium Gákovaensem; Dobozy Joannes, Administrator Kis-Kőrösensis in Parochum Dautovaensem ; Dracli Antonius, Capellanus Parabutyensis in Administratorem Kis-Kő­rösensem; Kirschbaum Ludovicus, Capellanus localis Neoplantae in Administratorem Titelensem; Vigyázó Vendelinus, in Officio Dioecesano adplicitus in Capellanum localem Neoplantaensem ad S. Rochum; Névery Alexander, Doctrinae Religionis Professor in Gymnasio Neoplantaensi inStudii Biblici supplentem Professorem et Cleri junioris studiorum Praefectum; Vojnits Dániel, Capellanus Vaskútensis in Professorem Praeparandiae Colo­censis Docentum; Hengen Vendelinus, Capellanus Gajdobraensis in Sub-Regentem Semi­narii Puerorum ; H ú b e r Leopoldus, Capellanus Szóntaensis in Protocollistain Archi-Epi­scopalem; Varga Mathias, Capellanus O-Becsensis in Doctrinae Religionis Professorem in Gymnasio Neoplantaensi nominati. — Bauer Georgius interimalis Administrator Gáko­vaensis pro Cooperatore ad Parabuty ; Mihálovits Andreas, interimalis Administrator Titelensis pro Cooperatore ad Monostorszeg missi. — Cooperatores aliorsum translati: Nr. 2402. Mutationes personales in Archidioeeesi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom