Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1887

Index

judicis arbitrio ; lieic tamen non abs re erit, plures indieare fontes. ex quibus illae sive urgentiores, sive etiam leviores colligi et haberi possint. 7. Itaque imprimis illae praesuraptiones investigandae eriint, quae personam ipsius asserti defuncti respiciunt quaeque profeeto facile haberi poterunt a conjunctis, amieis, vicinis, et quoquomodo notis utriusque conjugis. In quorum examine requiratur e. g. : An ille de cujus obitu est serino, bonis moribus imbntus esset, pie religioseque viveret, uxoremque diligeret, nullám sese oecultandi causam haberet; utrnm bona stabilia possideret vei alia a suis propinguis aut aliunde sperare posset. An discesserit annuentibus uxore et conjunctis, quae tuiic ejus aetas et valetudo esset. An aliquando et quo loco scripserit, et num suam voluntatern quamprimum redeundi aperuerit aliaque hujus generis indicia colligantur. Alia ex rerum adjunctis pro varia absentiae causa colligi indicia sic poterunt; Si ob militiam abierit, a duce militum requiratur quid de eo sciat; utrum alicui pugnae interfuerit. utrum ab hostibus fuerit captus, num castra deseruerit aut destinationes periculosas habuerit. Si negotiationis causa iter susceperit, inquiratur, utrum tempore itineris gravia pericula fuerint ipsi superanda ; num solus profectus fuerit vei pluribus comitatus : utrum in regionem, ad quam se contulit, supervenerint seditiones, bella. fames et pestilentiae. Si maritimum fuerit iter aggressus, sedula investigatio fiat a quo portu discesserit, quinam fuerint itineris socii, quo se contulerit, quod nomen navis, quam conscendit. quis ejusdem navis gubernátor, an societas, quae navis cautionem forsan dedit. pretium ejus solverit aliaeque circumstantiae, si quae sint, diligenter perpendantur. 8. Fama quoque aliis adjuta adminiculis argumentum de obitu constituit, hisce tamen conditionibus, nimirum : quod a duobus saltem testibus lide dignis et juratis com­probetur. qui deponant de rationabili causa ipsius famae ; an eam acceperint a majori et saniori parte populi, et an ipsi de eadem fama recte sentiant; nec sit dubium illám fuisse concitatam ab illis. in quorum commodum inquiritur. 9. Tandem si opus fuerit, praetereunda non erit investigatio per publicas epheme­rides, datis directori omnibus necessariis personae indiciis, nisi ob speciales circumstantias saniori ac prudentiori consilio aliter censeatur. 10. Haec omnia pro opportunitate casuum s. haec Congregatio diligenter expendere sólet, cumque de re gravissima agatur, cunctis aequa lance libratis atque insuper auditis plurimum theologorum etjuris prudentum suffragiis denique suum judicium pronuntiat, an de tali obitu satis constet et nihil obstet, quorninus petenti transitus ad alias nuptias concedi possit,. 11. Ex his omnibus ecclesiastici Praesides certam desumere possunt normám, quam in hujusmodi judiciis sequantur. Quod si non obstantibus regalis hucusque notatis res 24*

Next

/
Oldalképek
Tartalom