Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1887
Index
— 30 — „divinum congregati anno hoc quoque edoceri simul vero moneri debebunt, „ut hanc Sanctae Sedis indulgentiam et benignitatem aliquo pietatis opere et „largitá pauperibus eleemosyna rependere satagant." Et haec omnia dum catholici nostri genii nutu pie fideliterque observaverimus ac per Nostros observari faciemus: iucundum erit nobis scire, quod tali zelő nostrő pulchre uniemur glorioso catholicorum per universum orbem choro, qui aeterna temporalibus praeferentes sacrum Ouadragesimae tempus omni meliori modo salutiferum pro se reddere conabuntur, sed respondebimus etiam monitis illis, quae e magnorum Praesulum et Doctorum, omnia Ecclesiae Sanctae saecula illustrantium, ore auribus nostris insonant, mentisque nostrae oculos, cordis motus ad sanctiorem in dies vitám, quadragesimalí etiam observantiA curandam dirigunt;— e quorum facundissimis audiamus unum magnum Pontificem, in serie Leonum Primum, Sermone IX-o de Ouadragesima sic verba facientem : „In omnibus, dilectissimi, solemnitatibus Christianis, non ignoramus, „Paschale sacramentum esse praecipuum; cui condigne et congrue suscipiendo, „totius quidem nos temporis instituta reformant: sed devotionem nostram prae„sentes vei maximé dies exigunt, quos illi sublimissimo divinae misericordiae „sacramento scimus esse contiguos. In quibus merito a sanctis Apostolis per „doctrinam Spiritus Sancti maiora sunt ordinata jejunia, ut per commune con„sortium crucis Christi, etiam nos aliquid in eo, quod propter nos gessit, agere„mus, sicut Apostolus ait: Si compatimur, et conglorificabimur. Certa atque „secura est expectatio promissae beatitudinis, ubi est participatio Dominicae „passionis." „Dominus in exhortationibus suis dicit: Qui non accipit crucem suam et „sequitur me, non est me dignus. Nec dubitare debemus, hanc vocem non solum „ad discipulos Christi, sed ad cunctos fideles, totamque Ecclesiam pertinere, quae „salutare suum in his, qui aderant, universaliter audiebat. Sicut ergo totius est „corporis pie vivere, ita totius est temporis crucem ferre: quae merito ferri uni„cuique suadetur, quia propriis módis, atque mensuris ab unoquoque toleratur . . „. . . . Beatus Job alternantibus bonis ac malis mundi hujus eruditus, pie veraci„terque dicebat: Nonne tentatio est vita hominis super terram ? Quoniam non „solis doloribus corporis, atque suppliciis anima fidelis impetitur, verum etiam, „salva incolumitate membrorum, gravi morbo urgetur, si carnis voluptate molli„tur. Sed cum caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus car„nem: praesidio crucis Christi mens rationalis instruitur; nec cupiditatibus „noxiis illecta consentit, quoniam continentiae clavis, et Dei timore transfigitur." Id fiat et in nobis quadragesimalis etiam observantiae virtute misericorditer iuvante gratia Dei, quam et mihi, et Vobis peramanter adprecor 1