Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886

Index

— 63 —' A Reverendissimo Domino Archiepiscopo Buoliarestiensi sequentis tenoris litteras de 23-á Április sonantes accepi : „Hujus Archidioeceseos Seminarium, ab Antecessore meo f. r. erectum, in parvo „humilique pago, intervallo milliarioruin ciroiter 10 a civitate Buoliarestiensi distanti, situm „est; ex quo divini cultus splendori, et Alumnorum educationi et institutioni non spernenda „proveniunt incoinmoda. Quamobrem Ssmus Páter LEO PP. XIII. me hortatus est velie­„menter ad nóvum aedificium in hac ipsa civitate apud Cathedralem ecclesiam construen­„dum, quo Seminarium transferrem; et ut mihi ad tantum opus animum adderet, conspi­„cuain quadraginta francorum millium summám ad me transmittere dignatus est. Deinceps „cum ad munificentiam Majestatis Suae Apostoliéi Hungáriáé Regis atque Austriae Iinpera­„toris recurrerem, ab Eo pro novo aedificio donum vere Regale obtinui quinquaginta fran­„corum millium. Sed liaec duo subsidia, licet per se magna valde, pecuniae summae, quae „ad illud opus sufficiat, longe inferiora sunt: diagrammate enim confeeto et rationibus ini­„tis. sumptus ad quingenta francorum millia fere aestiinaritur." „In meo Seminario Alumni, qui omnes hungaricum sermoneni addiscere tenentur, „nunc sunt numero triginta trium, quos inter ex isto florentissimo Regno sex, et ex Austriaco „Imperio duodecim enumerantur. Hac de causa, atque etiam quia colonia Austro-Ungarica „est liic aliarum omnium frequentissima, adeo ut gregis curae meae pastorali concrediti „maxirnam constituat partém, ut suscipiendum opus perficiam, ad Nobilissimam Hungaro­„rum Grentem recurrere cogitavi, ea flducia ut copiosam ab Ea opem assecuturus fuerim. „Quapropter ab isto Celsissiino Reali Apostolico Gubernio, cui notum est quomodo ministe­„rium pastorale in suos subditos ex animo intendam, eleemosynas et pias donationes Cliri­„stifidelium in istis Regionibus colligendi postulavi veniam. quae ab eo benigne et prompté „mihi concessa est." Petito Reverendissimi Domini Archiepiscopi in superioribus exposito satisfacere eo magis gestio, quo certius est sat difflcilem situm Sanctae Ecclesiae Catholicae asseclas in oris illis magnam partém a populo orientali schismati addicto habitatis habere, quutnve sciam plurimos e catholicis rigionum illaruin Hungarae nationis filios esse, ceu qui e vicina Hun­garia et Transsylvania servitii quaerendi aut quaestus exercendi causa confugientes ibi se­dem fixerunt, quorumve spiritualibus indigentiis satisfacturus zelosus Archiepiscopus ea molitur, quae litteris supracitatis indicavit. Collectae fructum Öfficium Archiepiscopale libenter recipiet et ad locum destinationis promovebit. Ego e fundatione mea pro Csángó-Hungaris ante multos annos facta et parte censuum annue capitali summae additá obligationibusque ad fnndationem pertinentibus copiose extractis multum adaucta contuli nunc — a) pro parochia Hungarica in Bukarest dotanda 9000 florenos, cujus summae capitalis census a Societate Saneti Ladislai quo­14 Nr. 1253. Pro Seuiinarii in Bukarest erigendi stru­etura eollccta instituitur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom