Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886
Index
— 15 — Quamobrem perspicuum est. ad rempublicam adeundi caussain esse iustani catbolicis : 11011 enim adeunt, neque adire debent ob eam caussain, ut probent quod est hoc tempore in rerum publicaruui rationibus non honestum; sed ut has ipsas rationes, quoad fieri potest, in bonum publicum transferant sincerum atque verurn. destinatum animo habentes, sapientiam virtutemque catholicae religionis, tamquam saluberrimum succum ac sanguinem, in omnes reipublicae venas inducere.— Haud aliter actum in primisEcclesiaeaetatibus. Móres enira et studia ethnicorum quam longissime a studiis abhorrebant moribusque evangelicis : christianos tamen cernere erat in média superstitione incorruptos semperque sui similes animose. quacumque daretur aditus, inferre sese. Fideles in exemplum principibus. obedientesque, quoad fas esset, imperio legum, fundebant mirificuni splendorem sanctitatis usquequaque : prodesse studebant fratribus. vocare ceteros ad sapientiam Christi, cedere tamen loco atque emori fortiter parati, si honores, si magistratus, si imperia retinere, incolumi virtute. nequivissent. Qua ratione celeriter instituta christiana non modo in privatas domos. sed in castra. in curiam. in ipsam regiam invexere. „Hesterni sumus, et vestra omnia implevimus, urbes. insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus. decurias, palatium, senatum, fórum:" 1) ita ut fides christiana. cum Evangélium publice proflteri lege licuit, non in cunis vagiens, sed adulta et iam satis firma in magna civitatum parte apparuerit." „Iamvero his temporibus consentaneum est, haec maiorum exempla renovari. — Catholicos quidem, quotquot digni sunt eo nomine, primum omnium necesse est amantissimos Ecclesiae filios et esse et videri velle : quae res nequeant cum hac laude consistere. eas sine cunctatione i'espuere: institutis populorum, quantum honeste fieri potest, ad veritatis iustitiaeque patrocinium uti: elaborare, ut constitutum naturae Deique lege modum libertás agendi ne transiliat : dare operám ut ad eam, quam diximus, christianam similitudinem et formám omnis respublica traducatur. — Harum rerum adipiscendarum ratio constitui uno certoque modo haud commode potest. cum debeat singulis locis temporibusque quae sunt multum inter se disparia, convenire. Nihilominus conservanda in primis est voluntatum concordia, quaerendaque agendorum similitudo. Atque optime utrumque iinpetrabitur, si praescripta Sedis Apostolicae legem vitae singuli putent. atque Episcopis obtemperent. quos Spiritus sanrtus posuit regere Ecclesiam I)ei 2) — Defen.sio quidem catholici nominis necessario postulat ut in profitendis doctrinis, quae ab Ecclesia traduntur, una sit omnium sententia, et summa constantia, et hac ex parte cavendum ne quis opinionibus falsis aut ullo modo conniveat. aut mollius resistat, quam veritas patiatur. De iis quae sunt opinabilia, licebit cum moderatione studioque indagandae veritatis disputare, procul tamen suspicionibus iniuriosis, criminationibusque mutuis. — Quam ad rem, ne animorum conjunctio criminandi temeritate dirimatur. sic intelligant universi : integritatem professionis catholicae consistere nequaquam posse cum opinionibus ad naturalismum vei rationalismum accedentibus. quarum summa est tollere funditus instituta christiana hominisque stabilire in societate Tertul. Apol. n. 37. 3) Act. XX. 28.