Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1886
Index
8 — „libidinem, sed ad propagantlam prolem, et ad rei familiavis societatem, casta et fideli obe„dientia subiicis. Tu viros coniugibus, non ad illudendum imbecilliorem sexum, sed sinceri „amoris legibus praefieis. Tu parentibus filios libera quadam servitute subiungis, parentes „filiis pia dominatione praeponis Tu oives civibus, tu gentes gentibus, et prorsus ho„mines primoruin parentum reoordatione, non societate tantum, sed quadam etiam fraterni„tate coniungis. Dooes reges prospicere populis, mones populos se subdere regibus. Quibus „honor debeatur, quibus affectus, quibus reverentia, quibus timor, quibus consolatio, quibus „admonitio, quibus cohortatio, quibus diseiplina, quibus obiurgatio, quibus supplioium, sedulo „doces; ostendens quemadmodum et non omnibus omnia, et omnibus caritas, et nulli debea„tur iniuria." L) — Idemque alio looo male sapientes reprehendens politieos p'hilosophos : „Qui doctrinam Ohristi adversain dicunt esse reipublicae, dent exercitum talem, quales ,.doctrina Cbristi esse milites iussit, dent tales provinciales, tales markos, tales coniuges, tales „parentes, tales filios, tales dorainos, tales servos, tales reges, tales iudiees, tales denique „debitorum ipsius íísci redditores et exactores, quales esse praecipit doctrina christiana et „audeant eam dicere adversain esse reipublicae, iinrno vero non dubitent eam coníiteri nia„gnam, si obtemperetur, salutem esse reipublicae." 2) „Fűit aliquando tempus, cum evangelica philosophia gubernaret civitates : quo tempore christianae sapientiae vis illa et divina virtus in leges, instituta. móres populorurn, in omnes reipublicae ordines rationesque penetraverat: cum religio per Jesum Ohristum instituta in eo, quo aequuin erat, dignitatis gradu firmiter collocata, gratia principum legitimaque magistratuum tutela ubique floreret: cum sacerdotium atque impérium concordia et amica officiorum vicissitudo auspicato coniungeret. Eoque modo composita civitas fructus túlit omni opinione maiores, quorum viget memória et vigebit innumerabilibus rerum gestarum consignata monumentis, quae nulla adversariorum arte corrumpi aut obscurari possunt. — Quod Európa Christiana barbaras gentes edomuit, eastpie a feritate acl mansuetudinem, a superstitione ad veritatem traduxit : quod Maomethanorum incursiones victrix propulsavit: quod civilis cultus principatum retinuit, et ad omne decus humanitatis ducem se magistramque praebere ceteris consuevit: quod germanam libertatem eamque multiplicem gratificata populis est: quod complura ad miseriarum solatium sapientissime instituit, sine controversia magnam debet gratiam religioni, quam ad tantas res suscipiendas habuit auspicem, ad períiciendas adiutricem. — Mansissent profecto eadem bona, si utriusque potestatis concordia mansisset: maioraque expectari iure poterant, si auctoritati, si magisterio, si consiliis Ecclesiae maiore esset cum lide perseverantiaque obtemperatum. Illud enim perpetuae legis instar habendum est, quod Ivo Oarnutensis ad Paschalem II. Pontiíicem maximum perscripsit, „cum regnum et sacerdotium inter se conveniunt, bene regitur mundus, floret et fructificat „Ecclesia. Cum vero inter se discordant, non tantum parvae res non crescunt, sed etiam „magnae res miserabiliter dilabuntur." 3) De moribus Eccl. cath., eap. XXX, n. 63. 2) Epist. CXXXVIII (al. 5) ad Marcellinum, eap. II. n. 15. — 8) Ep. CCXXXYIII.