Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1885

Index

— 71 — Tisdem semper adhuc indigentiis iisdemque calamitatibus Regnuni Dei et imprimis Sanctam Sedem Apostolicam liberumque supremi pastoralis muneris exercitium arctantibus, uti prae­teritis annis, eandem quoque medelam in potenti Beatissimae Mariae Virginis Matris Dei protectione frequentioribus ferventioribusque deprecationibus exoranda adhiberi vult piis­sima Sanctissimi Domini Summi animarum nostrarum Pastoris providentia, dum tertia jam viee universos per orbem fideles peramanter provocat, ut peeuliaribus devotionibus, nomi­natim vero s. Rosarii publiea quantum possibile per fideles congregatos precatione mensem Octobrem sacrare, tali autem factő maternam Reginae coelorum dilectionem et eá mediante ampliores divinas gratias emereri. laetiores Eoelesiae sanctae res lucrari adnitantur. Cui Apostolicae sollicitudini sieut respondere hucdum sategit orbis christianus, ita id proxime ingruenti mense Octobri iterum futurum esse laeti speremus, nee proin nos quo­que desimus singulari devotione nostra aggregari totius gregis dominici intereessionibus, ut communibus preeibus per universum orbem oblatis plaeemus divinam iram, propitiamque nobis reddamus Coelitum misericordiam. Quod ut quanto studiosius aptiusque in grege nostro dominico et simul cum eo praestare possimus : profunde resonare faciamus in cordibus et gregibus nostris verba Bea­tissimi Patris „DECRETO URBIS ET ORBIS" sub 20-k Augusti anni currentis edito sic ad nos directa : „Inter plurimos Apostolicae vigilantiae actus, quibus Sanctissimus Dominus Noster „LEO PP. XIII. ab inito Summi Pontificatus munere, Ecclesiae ac universae societati. „Deo adiuvante, optatae tranquillitati restituendis consulere satagit: lucc clarior nitet Ency­„clica Epistola Supremi Apostolatus, I. Septembris MDOCCLXXXIII. de celebrando toto „mense Octobri eius anni gloriosae Dei Matris Mariae sacratissimo Rosario. Quod sane „speciali Dei providentia praecipue institutum est ad potentissimum caeli Reginae praesens „auxilium adversus christiani nominis hostes exorandum, ad tuendam fidei integritatem in „dominico grege, animasque divini sanguinis pretio redemptas e sempiternae perditionis „tramite eripiendas. Tum vero laetissimi christianae pietatis et fiduciae in caelesti Mariae „Virginis patrocinio fructus in omni loco catholici orbis ex tam salutari opere eo „mense collecti, tum adhuc insidentes calamitates causa fuerunt, ut subsequente anno „MDCOCLXXXIV, die XXX. Augusti, aliao accesserint Apostolicae litterae Superiore anno, „cum iisdem hortationibus et praeceptionibus pro adventante eo mense Octobri pari solenmi­„tate ritus ac pietatis fervore in beatissimae Virginis Mariae a Rosario honorem dedicando; „eo quod praecipuus fructus boni operis et arrha consequuturae victoriae sit in inceptis per­„severantia. Hisce autem inhaerens idem Sanctissimus Dominus, cum hine nos hactenus mala „multa undique perturbent, inde vero permaneat et florescat in christiano populo ea fides, „quae per caritatem operatur, et veneratio ac fiducia in ainantissimain Dei Genitricem „propemodum immensa; eo impensiori studio et alacritate nunc ubique perseverandum vult „unanimiter in oratione cum Maria Matre Iesu. Oertam enim in spein erigitur fore ut ipsa, L1TT. CIRC. 1885. 22 Nr. &ouo D e v o t i o M a r i a n a obsequenter Apostolieo Beatissimi Pontitieis íno­nito proximo mense Octobri asservanda.

Next

/
Oldalképek
Tartalom