Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1885

Index

— 8 — 1) quod indulgentia liaec ad Quatuor Tempóra haud extendatur, 2) quod illis Quadragesimae diebus, quibus dispensatio in esu carnium pro una comestione tributa fuerat, vesperi quorumvis salubrium condimentorum usus concessus sít, — 3) quod valeat indulgentia haec pro feriis quartis et sextis Adventus Domini. quum hae pervigiliarum legem sequantur, — 4) denique quod íideles illi, qui a lege jejunii (ob aetatis vei durorum exantlamló­rum laborum rationem) exemti sunt tempore Quadragesimae, dum esus carnis omnibus ad unam dumtaxat comestionem admittitur , carnibus vesci possint toties , quoties comeduní. non secus ac dominicis in Quadragesima diebus. „De qua dispensatione in quavis Ecclesia parochiali íideles ad cultum divinum „eongregati anno hoc quoque edoceri simul vero moneri debebunt, ut hano Sanctae „Sedis indulgentiam et benignitatem aliquő pietatis opere et largitá pauperibus eleemosyná „rependere satagant." Benedicat curis et laboribus nostris animarum nostrarum. cbarorumque fídelium saluti impensis Deus Páter et Filius et Spiritus Sanctus. Dátum Coloczae, die primá mensis Januarii, anno salutis millesimő octingentesimö octogesimő quintó. LUDOVICUS ni. p. Cardinalis, Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom