Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1884

Index

— 104 / „Iis denique oonsultum volentes qui ruri vivunt et agri cultione, praecipue ootobri „mense, distinentur, concedimus ut singula, quae supra deorevimus, cum sacris etiam in­„dulgentiis octobri mense lucrandis, ad insequentes vei novembris vei deeembris menses, „prudenti Ordinariorum arbitrio differri valeant. „Non dubitamus, Venerabiles Fratres, quin curis bisce Nostris uberes et copiosi „fructus respondeant, praesertim si quae Nos plantamus, et vestra sollicitudo rigaverit, iis „Deus gratiarum suarum largitione de caelo afferat incrementum. Pro certo quidem habe­„mus populum christianum futurum dicto audientem Apostolicae auctoritate Nostrae eo fidei „et pietatis fervore. cujus praeterito anno amplissimum dedit documentum. Caelestis autem „Patrona per Rosarii preces invocata adsit propitia, efíiciatque, ut sublatis opinionum dissi­„diis et re cliristiani in universis orbis terrarum partibus restituta, optatam Ecclesiae tran­„quillitatem a Deo impetremus. — Cujus auspicem beneficii, Vobis et Clero vestro, et popu­„lis vestrae curae concreditis Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus." „Dátum Romae apud S. Petrum die XXX Augusti MDCCCLXXXIV, Pontifieatus „Nostri Anno Septimo. LEO PP. XIII." Devotionibus, quas optimus Páter et Pastor sic commendat, assidue frequentatis, flat nobis bonisque fidelibus nostris in dies magis propitia Sanctissima Deigenitrix et operetur potenti sua intercessione cum laetissimo suecessu aeternam omnium nostruin salutem! Dátum Coloczae, die 24-a Septembris, 1884. LUDOVICUS m. p. Cardinalis, Arcbi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom