Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1882

Index

— 5 — cbari fideles S. Ecclesiae Coloceusis, et vita, et educatio et sanctificatio et aeterna salus et tempo­ralia eorumdem commoda, est denique (et quidem eodem emu his loco) ipsa salus nostra. In haec vos elapsö quoque annö magna cuin dilectione et sollicitudine intentos fuisse et scio, et Domino gratias ago. Ago gratias pro vita, valetudine, animae corporisque viribus in Yobis servatis, pro fide et pietate, pro assiduitate item Vestra in Sanctorum studio, in cura gregis dorai­nici, pro gratiis denique illis, queis Vestram doctrinam, Yestrum vitae exemplura, Yestros labores pastorales fructuosos reddere dignatus est. Et quod ei ratione praeteritorum hurailiter in accep­tis refero : id pro futuro a misericordia eius supplex exoro, ne deficiat in Yobis, ne deficiat in nobis oiunibus s. scientia eius, zelus domus eius, fervens erga eum et populum suum charitas, non desint vires, quibus piae nostrae ad bonorem noininis eius, bonum Ecclesiae, salutem fldelium directae intentiones ad laetum effectum perducantur. Qua in re sicut sine Domino et sine Vobis nihil possuin: ita in Domino non solum Yestros labores mihi sociare, sed etiam Yestra vota et consilia audire semper gestio. In vita scilicet populi Christo lucranda et ad s. legis ejus araussim exigenda, nostra­que coiumuni ad sublimem hunc scopum cooperatione quo melius quo perfectius formanda eum semper, uti scitis, modum sectatus sum, ut quod communibus studiis et curis, communibus labori­bus nostris procuretur : communibus quoque consiliis in médium collatis foveatur juveturque. Hinc superioribus jam annis pro rerum sive necessitate sive opportunitate saepius Vos — medio legatorum Yestrorum comparituros — ad hancce metropolitanam Sedem meam vocaveram, ut mentem Vestram votaque rebus divinis et pastoralibus simul procurandis intenta audiam, mea Yobis coram promam et post maturam deliberationem liberít discussione fotam id T quod commodis S. Matris Ecclesiae, bono Cleri, saluti fidelium maximé profuturum in Domino judicavevo, statutis dioecesanis congrue editis enunciem, stabiliam. Quae sicut singulis in casibus modO obligante nota reddita fuerunt : ita Vestro etiam desiderio conformiter in systema subin redacta collectaneö opere luci data sünt. Sed vita sicut geueris nostri, ita singulorum nostrum, sacraeque ac profanae Eeipublicae, et in his Ecclesiae nostrae speciális novis semper motibus progreditur et evolvitur, nobisque au­ctrix est, ut novis ejus phasibus convenienter sive nova disponamus , sivo jam praevie stabilita prudenter sancteque augeamus, formemus et provehamus. Quö fine mihi Yobisque novam praebere volo occasionem hőc etiam anno, signanter auteiu tempore autumnali ineuute, — diebus subin designandis — novas in Metropoli hacce collocutiones fovere, et auditis mente votisque Vestris id, quod e re futurum videro, in Domino statuere. Ad quae debite praeparanda in futura Congregatione Vestra vernali de materiis quas tractare velletis mutua consilia conferetis, et eas cum obtutibus postulatisque Vestris chartae íixas mihi cursu men­sis Juuii exhibebitis, — designantes simul electione mediante unum e medio Yestrum, sive Paro­cbum, sive Parochiae Administratorem stabili ratione constitutum > qui cum Vice-Archi-Diacono vei ubi hic impediretur cum Notario Districtuali Vos in Conferentiis — vicém synodi Dioece­sauae gerentibus — repraesentet. In similibus consultationibus, quas Vobiscum annis superioribus habueram, successit voto

Next

/
Oldalképek
Tartalom