Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1882

Index

- 66 ­Concilio Provinciali Mediolanensi I, cui maximé proposita erat decretorum Tridentinorum promul­gatio, praesentibus et suffragia ferentibus iis ipsis Episcopis, qui paulo ante ad sedes suas Tridento reverterant, 1 constitutum est: „Cum Pontifices, ut inquit Apostolus, ex hominibus assumpti pro „hominibus constituantur in iis quae sunt ad Deum, ut offerant dona et sacrificia pro peccatis, „Episcopus Dominicis et aliis festis diebus, nisi iure iinpediatur, Missam celebret". 2 Quapropter mirum videri non debet, si Theologiae morális et iuris pontificii doctoruin un a fere sententia est, officiutn celebrandi Missam pro popolo maiore ratione ad Episcopos, quam ad Parochos pertinere. Omnium loco sit S. Alphonsi De Ligorio, Ecclesiae Doctoris, auctoritas : „Si „autem Parochi, et omnes quibus cura auimarum commissa est, tenentur in Dominicis et festis de „praecepto Missam celebrare et applicare pro populo, tanto magis ad id tenentur Episcopi tain­„quarn principaliores animarum pastores". 3 Cuius doctrinae ratio in eo maximé consistit, quod cum Parochi auctoritate ecclesiastica iustituti sint, eorum officiuin ex iure divino, quod mediatum et hypotheticum vocant, proficiscitur. Contra vero ad Episcopos pastorale munus immediate per­tinet, quippe quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei: pertinet etiam principaliter, quia inest in eis perfecta et plena cura pastoralis, cuius partém dumtaxat Parochi exercent, Ecclesiae auctoritate sibi demandatam. Quod sane praeclare S. Thomas his verbis complectitur : „Episcopi principaliter habent curam oviuin suae dioecesis: presbyteri autem curati habent aliquas „subministrationes sub Episcopis", id est „secundum quod eis ab Episcopo committitur". 4 His itaque omnibus diu multumque consideratis, auditisque Yenerabilium Fratrum Nostro­rum S. R. E. Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum sententiis, decernimus et declaramus, omnes et singulos Episcopos, quacumque dignitate, etiam Cardinalitia, auctos, item Abbates iuris­dictiocem quasi episcopalem in Clerum et populum cum territorio separato habentes, in Dominicis aliisque festis diebus, qui ex praecepto adhuc servantur, et qui ex dieruin de praecepto festorum numero sublati sunt, omni exiguitatis redituum excusatione aut alia quavis exceptione remota, ad Missam pro populo sibi commisso celebraudam et applicandam teneri. Et ne cui dubitationi aditus pateat, declaramus, eosdera Episcopos et Abbates huic officio satis esse facturos per celebrationem et applicationem unius Missae pro universo populo sibi com­misso, etiamsi duas vei plures Dioeceses et Abbatias ae^ue principaliter unitas regant. — Novimus quidem Romanas Congregationes Nostras aliud decrevisse de Parochis duas vei plures parochiales Ecclesias aeque principaliter unitas gerentibus: in quibus singuiis singulae per dies festos Missae celebrentur et pro populo applicentur necesse est. Sed alia est Parochorum, alia Episcoporum ratio. Etenim cum cuique Parocho speciális in unaquaque Paroecia ac definita populi cura commissa sit, festis diebus Parochus non modo celebrare pro populo debet, sed etiam in parochiale templum populum admittere, ut sacrosancto Missae sacrificio intersit, et audiat verbum Dei, et sacramenta pro opportunitate recipiat, et iis omnibus officiis excolatur, quae diebus praesertim Dominicis aliisque festis praestanda sunt. At non haec valere possunt pro Episcopis, qui dissimili in condi­1 Cfr. Orationem a S. Carolo Borromeo habitam. — 3 Tit. de frequenti divini Sacrificiiobla­t i o n e. — 3 Theol. Morál. Lib. VI. num. 326. — 1 2. 2. q. 184, art 6 ad 2 et 3. Vide etiam opusc. XIX. cap. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom