Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1882
Index
indignitatis per se : deinde multitudinis minus eruditae periculum, quae facilius decipi et in errorum impelli potest. Et sane magnus futurus est error, si in re judicanda sex ante saeculis gesta non ab his temporibus raoribusque nostris cogitatio avocetur. Respicere quippe opus est ad instituta et legis eius temporis, maximé vero ius gentium, quo tunc viveretur, repetere. Exploratuin est, quaecuraque demum illius juris origo et indoles extiterit, temporibus illis plurimum in rebus etiam civilibus auctoritatein Romanorum Pontiflcum valuisse, idque non modo non repugnantibus, sed consentientibus libeutibusque principibus et populis. Cumque optabile videretur Yicarii Jesu Christi patrocinium, non raro usu veniebat praesertim in Italia, ut ad eum velut ad parentem publicum confugerent civitates, eidemque sese in űdem sponte sua traderent et commendarent. Domina animorurn religione, Apostolica Sedes perinde babebatur ac propugnaculum justitiae, et infirmiorum tutela adversus injurias potentiorura. Et hoc quidem cum magna utilitate communi : hac enim ratione factum est, ut Pontificibus auctoribus diremptae saepe sint controversiae, sedati tumultus, sublatae discordiae, bella composita. — In hoc tamen magisterio populorum ac pene dictatura, nemo Romanos Pontifices jure coarguet imperii sui vei opes augere, vei fines proferre voluisse. Omnem potestatem suain illuc semper converteruut ut civitatibus prodessent : nec semel ipsorum opera et auspiciis Italia impetravit, ut vei exterorum hostiusn propulsarentur incursiones, vei domesticorum adversariorum turbulenta ambitio frangeretur. Quam ad rem sapienter et opportune, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, commemorati a Yobis sunt Gregorius VII, Alexander III, Inuocentius III, Gregorius IX, Innocentius IV, Decessores Nostri, qui exterarum gentium dominationem rebus italicis saepius imminentem prudentia et fortitudine summa prohibuerunt. Qaod ad Siciliam vestram pertinet, fidei et pietati ejus in hanc apostolicam Sedem paterna benevolentia Pontiflcum mutue cumulateque respondit. Revera ipsorum consiliis vigilantiaeque, non mediocri ex parte Siculi debent, quod potuerint Saracenam servitutem cflugero. Gratamque etiam et aequam libertatem ab Innocentio IV et Aiexandro IV gens Sicula tunc impetravit cum, post Conradi Imperatoris obitum, summám imperii penes municipium esse piacúit. Post autem si Clemens IV Carolum Andegavensem solemni ritu Siciliae regem appellavit, cur Pontifex reprehendatur nihil est. Fecit ille jure suo, fecit quod e republica Siculorum magis esse judicavit, delatis imperii insignibus viro nobili et potenti, qui civicas res ordinare et exterorum ambitioni resistere posse videbatur; de quo viro vei ipsa inaximarum virtutmn domestica exempla sperare jubebant, fore ut juste et sapienter imperaret. Nec caussa est, quamobrem vei Urbano IV vei Clementi IV vitio detur, quod homo natione exterus regnum Siculorum capessivit. Etenim praeterquam quod exemplis hujus generis nec antea carebat nec postea caruit história, Siculi ipsi in potestatem externi principis illo eodem anno volentes concesserunt. Simul ac vero se Carolus inflexit in dominatum iniustiorem, maximé niinistrorum vitio praecipitata in perniciosam partém republica, desiderata certe non est Romanorum Pontiflcum in admonendo caritas, in corripiendo severitas. Constat inter omnes, quot quantasque curas Clemens IV. et Nicolaus III adhibuerint, ut hominem ad aequitateni justitiamque revocarent. Quorum providentia pervicisset fortasse obstinationem viri principis, nisi viam rebus novis craenta multitudinis ira subito patefecisset. Post inhuinanam