Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1882
Index
- 3 uegatis s. Curiones non levőm proventuurn ad congruam suam provisiouem pertinentium jacturam facerent : Praesules quidem primo singillatim in occurrentibus singulis casibus medelam suis locis quaesiverunt, et si hanc inferiores magistratus ad rem primő locO decidendam vocati haud afferebant, antiquo juri consuetudinario insistentes apud Regni Ministerium sollicite urserunt, ut ex obtutu publici quoque boni sua constaret parochiali dotationi, officiorum Parochialium conservationem, s. Curionum vitám et actionem in tuto locanti, securitas et integritás; — nec cassö primum effectu. Sed ubi serius non paucis turn singulis, tum acatholicorum Conventibus vehementius agitantibus minus faventes ministeriales enunciationes einanarunt : Praesules Budapestini simul praesentes gravius institeruut apud Regni Ministerium, ne res haec sive simpliciter via administrationis in obversum jurium parochialium decidatur, sive legis ad eam expediendam ferri nefors propositae vis ad subtrahendos s. Curionibus debitos reditus dirigatur. QuO scopö sicat hucdum apud summos viros in negotiuin hoc influere vocatos agenda acta sunt, ita ulteriores etiam gressus simul figendi proxime instant. III. Omni illó tempore, a quo Matrimonii Civilis in Hungáriám lege introducendi negotium urgetur, peculiari curae fűit Praesulibus ibi, ubi supremi rerum civilium Moderatores sedent, apud viros item, qui extra hauc quoque sphaeram sive eruditionis suae, sive partis in publica litterariorum aut politicorum negotiorum tractatione per ipsos captae momentö valent , opportune importune, ex professo vei saltim occasione dat;l insistere, ut rem hanc, quae religioso-morali populi nostri genio multis titulis perniciosa evaderet, eo curatius missam faciant, quö magis notum est, quod exterae etiam legislationes, quae antehac tristem hunc revolutionariae in Galliis epoch^e abortum adoptaverant, in sequelam querelarum de vehementer vitiato per infaustum matrimonii talis institutum christiano popularis vitae ordine undique insouantium, illud nunc sufferre, leges illud stabilientes reformare pergant. Non levem utique difficultatem nobis in negotio hocce id creat, quod in Galliis et in trans-rhenanis Borussiae provinciis olim cum Gallia unitis zelosissimi Sacerdotes et Laici nullum florenti vitae catholicae damnum obligante civili matrimonió inferri experiantur, dumque superioribus decenniis civilis matrimonii institutum in magna Britannia lege sanciretur, hanc ipsi religiosissimariim in Galliis pagellarum redactores laeti salutaverint, ceu qua Catholicis occasio praeberetur matrimonia sua antehac semper per parochos anglicanos validanda religiosae suae convictioni conformiter ineundi. Res in eo est, quod singulares certarum regionum circumstantiae sortem catholicorum pejori adhuc locő ponentes, quam id per civilis matrimonii institutum fiat, hőcce stabilitö in parte medelam inveniant,fervens item religionis in catholico quarumdam regionum populo zelus, piaque erga S. Ecclesiae doctrinam et leges adhaesio mala per illud vitae catholicae inferri queuntia partim elidere valeat. Sed et illud indubium est, haec nequaquam ubique valere. Imo vero, quum legislationes civiles civili matrimonio conciliato matriinomum religiosum superinduci nec jubeant, nec postulent, quumve nunquam desint, qui illo contenti convictum e mente S. Ecclesiae concubiuarium ineant, connubiumque suum, quod gerinen et fundamentum non modo suae familiaris sed et bene ordinatae socialis in statu civili vitae constituat, sancto Ecclesiae ritu initiari, sacramentali dignitate con-