Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1882

Index

- 46 ­consuetudinem hominum minimé possunt : immo applicare se propius ad multitudinem ipsis officií sui muneribus jubentur, idque in mediis civitatibus, ubi nulla iam fere libidó est, quin permissam habeat et solutam licentiam. Ex quo intelligitur, virtutem in Clero tantum habere virium hoe tempore debere, ut possit se ipsa tueri firmiter, et omnia cum blandimenta cupiditatura vincere,. tum exemplorum pericula sospes superare. — Praeterea conditas in Ecclesiae perniciem leges con­secuta passim clericorum paucitas est, ita pláne, ut eos, qui in sacros ordines Dei munere leguntur, duplicare operám suara necesse sit, et exeellenti sedulitate, studio, devotione exiguam copiam compensare. Quod quidem utiliter facere non possunt, nisi animum gerant tenacem propositi, abstinentem, incorruptum, caritate ílagrantom, in laboribus pro salute hominum sempitema suscipiendis promptum semper atque alacrem. Atqui ad huiusmodi munera est adhi­benda praeparatio diuturna et diligens; non enim tantis rebus facile et celeriter assuescitur. Atque illi sane in sacerdotio integre sancteque versabuntur, qui sese in hoc genere ab adolescentia exco­luerint, et tantum disciplina profecerint, ut ad eas virtutes, quae commemoratae sunt, non tani instituti, quam nati videantur. His de causis, Venerabiles Fratres, iure Seminaria clericorum sibi vindicant plurimas et maximas animi, consilii, vigilantiae Yestrae partes. Quod ad virtutem et móres, minimé fugit sapientiam Vestram, quibus abundare praeceptis et institutis adolescentem clericorum aetatem oporteat. — In gravioribus autem disciplinis Litterae Nostrae Encjclicae — Aeterni Patris — viam rationemque studiorum optimam indicaverunt. Sed quoniam in tanto ingeniorum cursu plura sunt sapienter et utiliter inventa, quae minus decet non habere perspecta, praesertim cum homines impii, quidquid incrementi affért dies in hoc genere, tamquam nova tela in veritates divinitus tra­ditas intorquere consueverint, date operám, Yenerabiles Fratres, quantum potestis, ut alumna sacrorum iuventus non modo sit ab investigatione naturae instructior, sed etiam iis artibus apprime erudita, quae cum sacrarum Litterarum vei interpretatione vei auctoritate cognationem habeant. •— Illud certe non ignoramus, ad elegantiam studiorum optimorum multas res esse necessarias,. quarum tamen sacris Seminariis italicis adimunt aut minuunt importunae leges facultatem. — Sed hac etiam in re tempus postulat, ut largitate et munificentia bene de religione catholica promereri nostrates studeant. Voluntas maiorum pia et benefica egregie ejusmodi necessitatibus providerat; atque illud Ecclesia assequi prudentia et parsimonia potuerat, ut tutelam et conservationem reruin sacrarum nequaquam haberet necesse caritati filiorum suorum commendare. Sed patrimonium ejus legitimum aeque ac sacrosanctum, cui superiorum aetatum iniuria pepercerat, nostrorum temporum procella dissipavit; quare causa renascitur, cur qui diliguut catholicum nomen, animum inducant maiorum liberalitatem renovare. Profecto G-allorum, Belgarum aliorumque in causa haud multum dissimili illustria sunt munificentiae documenta, non modo aequalium, sed etiam posterorum adini­ratione dignissima. Neque dubitamus, quiu italica gens communium rerum cousideratione permota id pro viribus actura sit, ut et se patribus suis dignam impertiat, et ex fraternis exemplis capiat, quod imitetur. In his rebus, quas diximus, certe haud miniuiam habemus spein solatii incolumitatisque repositam. — Verum cum in omnibus consiliis, tum maximé in iis, quae salutis publicae causa

Next

/
Oldalképek
Tartalom