Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1882
Index
— 41 — SANCTISSIMI DOMINI NOSTKI LEONIS DIVINA PKOVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA ENOYCLICA AD VENERABILES FRATRES ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS IN REGIONE ITALICA. LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALÜTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM ! EtsiNos, pro auctoritate atque amplitudine Apostoliéi rauneris, et universam christianam rempublicam et singulas ejus partes maxima, qua possumus, vigilantia et caritate complectiiriur: nune tarnen singulari quadam ratione curas cogitationesque Nostras ad se Italia convertit. — Quibus in cogi tation ibus et curis altius quiddam rebus humanis diviniusque suspicimus : aaxii enim et solliciti sumus de salute animarum sempiterna, in qua tanto magis íixa et loeata esse omnia studia Nostra oportet, quanto eam majoribus periculis videinus oppositara. — Cujus generis pericula, si magna unquam in Italia fuerunt, maxima profecto sunt boc tempore, cum ipse rerum publicarum status magnopere sit incolumitati religionis calamitosus. Eamque ob causam Nos movemur vehementius, quod singulares conjunctionis necessitudines Nobis cum Italia intercedunt, in qua Deus domicilium Yicarii sui, magisterium veritatis, et catbolicae unitatis centrum collocavit. — Alias quidem inultitudinem monuimus, ut sibi caveret, et singuli intelligerent, quae sua sint in tantis offensionuin causis offlcia. Nihilominus, ingravescentibus malis, volumus in ea Yos, Venerabiles Fratres, mentem diligentius intendere, et, coinmuniuin rerum inclinatione perspecta, munire vigilantius populorum aniinos, omnibusque praesidiis íirmare, ne thesaurus omnium pretiosissimus , fidos catholica diripiatur. Perniciosissima hominum secta, cujus auctores et principes non celant neque dissimulant, quid velint, in Italia jamdiu consedit : denunciatisque Jesu Christo inimieitiis, despoliare penitus institutis christianis multitudinem contendit. Quantum audendo processerit, nihil attinet dicere hoc loco, praesertim cum exstent Yobis, Venerabiles Fratres, ante oculos vei religioni vei inoribus illatae jam labes et ruinae. — Apud italas gentes, quae in avita religione constanter et üdeliter omni tempore permanserunt, imminuta nunc passiin Ecclesiae libertás est, atque acrius in dies hoc agitur, ut ex omnibus publice institutis forma illa et veluti character christianus deleatur, quo semper fűit Italorum non sine causa nobilitatum genus. Sublata sodiliu n relijiosorun collegia; proscripta Ecclesiae bona; rata citra ritus catholicos connubia; in institutione juventutis nullae potestati ecclesiasticae partes relictae. — Neque finis est nec modus ullus acerbi et luctuosi belli cum Apostolica Sede suscepti, cujii3 causa incredibiliter Ecclesia laborat, Romanusque Pontifex in summás augustias compulsus est. Is enim civili principatu spoliatus, necesse fűit, ut in alienam ditionem potestatemque concederet. — Urbs autem Roma, augustissiina urbium christiaNr. 946. De periculis fldei popali eorumque remediis. Circ. Lit. 1882. 8