Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1881

Index

— 6 — „Demtis itaque diebus Domini reliquö omni tempore semel nonnisi dietim ad satietatem „comedere licet." „Quod vero adtinet ad aliam legis partém, seu abstinentiam ab esu caniium : cuiu omnibus „et singulis Archi-Dioecesis meae fidelibus, Sacerdotíbus quoque et Religiosis — si hi specialibus „ordinis sui legibus ad strictiorem observantiam non obligantur - dispensando indulgeo, ut carni­„bus per Quadragesimam vesci possint omnibus diebus usque Dominicam Palmaruin inclusive; „praeter ferias quartas, sextas item et sabbata; his enim diebus et jejunium et abstinentia stricte „observanda suut, nec conceditur nisi nsus ovorum et lacticiniorum; eo suapte intellecto, quod „nulla dispensatarum dierum carnes cum piscibus permiscere liceat, quod item dispensatis diebus „(praeter Dominicos) nonnisi semel in die carnibus vesci integrum sit. Uberior dispensatio suffici­„entes ob rationes per parochos laicis soluin fidelibus tribui poterit, — Clericis et Religiosis vero „nonnisi per Ordinariatum." „Quae Vobis conunendans et iniungens vi nmneris mei iterum monere debeo, quod annó hoc „quoque vigeat illa Apostolica Sanctae Sedis Ponlificiae indulgentia Rescriptö sub 18-a Julii 1876. „edito exercita, vigore cujus delegata mihi potesíate omnes et singulos Arcbi-Dioecesis meae fldeles „ab abstinentia in esu carnium quibusvis per totum annuui Sabbathi diebus. iis tarnen exceptis qui „jejunio consecrati sunt, absolvo, simul concedens, ut singulis feriis sextis et pervigiliis „infra annum salubria adhibere possint condimenta quaecumqu e, quibus tamen nonnisi in unica „comestione jejunii diebus uti fas erit. De qua dispensatione in quavis Ecclesia parochiali fideles „ad cultuw divinum congregati annó böc quoque edoceri simul vero moneri debebunt, ut hanc „Sanctae Sedis indulgentiam et benignitatem aliquo pietatis opere et largita pauperibus eleemosyná „rependere satagant." Tali autem pietati nostrae quadragesimali, tali observantiae benedicat Dominus, ut im­pleatur in nobis nostrisque id, quod facundissimus disciplinae quadragesimalis et spiritualium eius fructuum praeco S. Leo Magnus de perfectissimo quadragesimam observandi modo praedicat di­cens : „Virtus , et sapientia fidei Christianae, amor Dei est, et amor proximi; ... hamm autem „affectionum duplex unitas omni quidein est tempore exercenda, sed nunc incrementis amplioribus „dilatanda, ut quadraginta dierum jejunium interiorem cordis auditum illius vocis instar moveat, „qua Joannes Baptista dicebat: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius." Quod ut fiat . „Exstinguenda est ira cundia, mortiíicanda est superbia, destruenda luxuria, radix quoque avari­„tiae altius persequenda est : ut omnium malorum germen excidi valeat, si eorum potuerit fomes „evelli Frenis continentiae caro moderanda est , et quidquid sublimibus desideriis obviat, „amputandum. Dum eniin congruis purificationibus ad celebrandum Pascha Domini utraque sub­„stantia praeparatur, profutura omni tempore consuetudo nutritur. Severa in subditos imperia „detumescant, cesset vindicta peccati. Aboleantur odia, deficiant simultates, pacis et benevolentiae „multiplicetur affectus, et qui potuit malitia pollui, studeat benignitate purgari, Quoniam iudi­„cium Dei, sicut immitibus vehemens, ita erit misericordibus clemens; et eleemosynarutu pietate „laudatos aeterna coelestis regni beatitudo suscipiet." S. Leo M. serm. XLV. de Quadragesima.

Next

/
Oldalképek
Tartalom