Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1881
Index
— 4 — coniugiis, in quibus catholicus páter, catliolica mater iuxta praesentein remin legumque statum liis suis officiis aegre respondere posset, fidelibus nostris ex asse nóta, sint. Cui doctrinali missioni, per ipsas adversas teiupornm vices momentum gravius nactae , ut inter continua pericula, a rapido studiorum profanorum progressu provenientia, aevi culturae et propriis populi nostri indigentiis congruenter respondere valeamus : proprio etiam nostro ampliori in sacris scientiis profectui tota vita comite nunquam non, proin novi quoque, quem occepimus, anni cnrsu studere oportebit. Quod quantopere necessarium sit, quantum proin colere debeant sacri agminis sacerdotalis viri Sanctorum scientiam, ut impiis scientiae atheae vei certe christianismo inimicae principiis, thesibus et assultibus firmá doctriná occurrere, corruptelae per eadem populo nostro iuferendae solidos obiicere aggeres valeant : vigil universi christiani populi Páter et Magister apostolicö eloquiö palam reddidit, dum ad nóvum studiis nostris vigorem victricemque viin asserendam Angelici Doctoris Theologiam, quae scholas glória, Clerum sancta eruditione oliin impleverat, singularius fovere voluit et suasit. Cui providissiino monito non soluin consona Cleri Junioris institutione, sed cultö per nos etiam talí studiö optime fleri satis , ipsa rei ratio nobis inclamat. Et quod sollicita religiosa institutio pro dilecto grege et in ipso operabitur : id compleat zelosa reliquae pastoralis curae, liturgici ministerii, sacramentorum dispensationis exsecutio; — id firmet et perficiat pium vitae exemplum operibus tramitem ad Deum raonstrans, quem divina doctrina designat; — id coníirmet charitas pastoralis in omnibus populi nostri fidelis negotiis et indigentiis erga eum hilariter prompteque exercita et procul dubio effectura, ut novis semper et arctioribus vinculis religentur ad chari pastoris personam, obedientiores, reverentioresqae erga ipsum fiant cuncti, quos Dominus ei ceu totidem unius sanctae familiae membra addidit; — id denique expetitis coelestibus charismatibus augeant preces continuae et suffragia pro populo dilecto, pro nobis invicem, pro Capite Ecclesiae et Praelatis eius, pro terrae Principibus pie oblata, quő cuncti pareant Domino, credentes amplectantur salutiferam eius doctrinam, aeternasque Regni eius leges piis moribus, sancta vita consectentur. Sed magna haec sunt; magnílqne omnino virtute, magnis gratiis indigemus, ut in iis perficiendis digna in manu Domini instrumenta evadamus. Ast qui ad tam sublimia nos vocavit et obligát: vires quoque dat, et média viribus addit, ut quod ipsi per nos praestare non valeinus, ipso adjutore perficiamus. Exerceamus igitur in sacra palaestra vires a Domino ad sanctos eius fines acceptas, non respuamus gratias nobis semper affluentes, utamur avide et lubenter occasionibus illis, quas in certis anni catholici temporibus singularius nobis offert, — ut qui alios sanctos praestare jubemur, nos ipsos amplius sanctiíicare valeamus. Tale vero tempus amplioris spirituális exercitii, tempus gratiarum et salutis adpropinquat nobis in sacris quadragesimae diebus, quos sicut semper ita höc quoque annő ad maiorem nostrum et Nostrorum spirituálém profectum adhibere gestiemus. Salubribus sacrati huius temporis praescriptis parentes et exercitiis usos nos certe solabitur Dominus, intimo illi desiderio misericorditer occurrens, quö anima pia in dilectionem et obedientiam eius intenta iugiter clamat : „Deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate