Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1880
Index
— 83 — niorum servanda veniuut ? uberius proposita sunt in circularibus dioecesanis ddo 30-ae Decembris 1868. Nro 2220. litteris, instructionibüs itern ibidem citatis, quarum reliquae etiam dispositiones, quae nerape ad passivam mixtis matrimoniis assistentiam et huius praestandae moduin, ad sacrainenti porro poenitentiae dispeusationem, impertiendamque mulieri post partum benedictioneni referuntur, ad amussim observentur est necesse. Advertant autem Curatores animarum, dispositione §. 53. legis, de quo sermo est, non in illos statui poenam, qui minorennem personam in alia, quarn quae lege anni 1868. LIII. praescribitur, confessione educant aut educandam curant, sed in illos, qui minorennem in hanc aliam confessionem suscipiunt, ac proinde in Ecclesiae ministros. Expressio in lege occurrens „fölvesz" ambigua est. Quamprimum super sensu illius interpretatio seu authentica seu usualis edita fuerit, hoc ipsurn animarum Curatoribus indicabitur. Caeterum omni dubio caret, Sacramentorum administrationem Nobis ceu ministris Christi et dispensatoribus mysteriorum Dei incumbere. II. Praeter §-um 53-um codicis poenalis adhuc etiam §-us 60-us propius adtinet ad Curatores animarum, qui sic sonat : „Egy hónapig terjedhető elzárással és háromszáz forintig terjedhető pénzbüntetéssel büntetendő azon anyakönyvvezető : 1-ör a ki az állam törvényei szerint érvényes házasságból született gyermeket — noha e körülményt tudta — az anyakönyvbe mint az állam törvényei szerint törvényest be nem jegyzi, vagy viszont a törvénytelen gyermeket törvényesnek jegyzi be; 2-or a ki azon esetben, ha az anyakönyvben törvénytelen születésűnek bejegyzett gyermek az illetékes hatóság által jogerejűleg törvényes születésűnek nyilváníttatott, a hatóságnak azon meghagyását, hogy a törvényessé nyilvánítást vagy törvényesitést az anyakönyvbe bejegyezze, nem teljesiti." Ecclesia catholica matrimonia inter illos inita, quoruui alteruter impedimento ligaminis vei sacri ordinis, vei religiosae professionis laborat, tamquam valida ac legitima agnoscere, et proles ex his matrimoniis susceptas pro legitimis habere, ac qua tales matriculis suis inserere non potest; sed nequit etiam impedire, quominus civilis potestas tales quoque proles pro legitimis declaret ac habeat. Animarum Curatores itaque proles, quas certe norunt civiliter legitimas esse vei legitimatas fuisse, verba ipsius legis adhibendo hac formula: „juxta status civilis legem legitimis,(legitima)," („az állam törvénye szerint törvényes") matriculis inscribant; quá satis indicatur, civilis dumtaxat et non etiam ecclesiastici juris legitimitás. In dubiis casibus ad Ordinariatum recurrendum est. Cuncta baec pro directivo notitiae statu et observantia cum eo proponuntur, quod Codex poenalis, sicut Criminalis ita etiam Poiitialis, de quo posteriore heic sermo fűit, primá mensis Septembris anni curr. vigorem vimque obligantem jani nactus sit. Dátum Coloczae, die duodecima mensis Octobris, anno Domini millesimo octingentesimo octuagesimo. LUDOVICUS m. p. Cardinalis Archi-Episcopus.