Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1880

Index

simae vitae curriculő post mortem discipulis suis adparens vere dicere potuit : „Pax vobis, ego sum,nolite timere",— pro more meo prima in novi anni luce verba adYos facio:liaec ita instituere possim, ut quod summura votum nostrum, quod summa salutis nostrae nostrorumque sit, pax Dei sit in cordibus nostris, sancta pax beet populum nostrum, saluberrimis pacis fructibus alatur ge­nus humánum, — dilectusque Clerus et popalus rneus cum praesule suo post vitáin in pace Doinini exactam aeternae pacis olim in coelis cum Deo celebrandae digni inveniatur. De quo dum simul breviter meditabimur : providissimi Ducis nostri et suinmi animarum Pastoris apostolicő effatö, paternO monitö animamur; — ad cuius verba hac vice singulariter respi­cere singularis pláne ratio me compellit. Ita scilicet apud animuin statuerain, ut, qui virtute collatae iramerito mihi cardinalitiae dignitatis frequentius in Urbe adesse et promptum humilitatis meae famulatum apostolicis Beatis­simi Patris intentionibus mancipare vocor : hac quoque duorum annorum vertentium vice clemen­tissimae voluatati meuse Septembri novis Cardinalibus corain intimatae conformiter Romáin petam, et ab ipsius pontificii throni scabello hanc meam salutationem ad Yos dirigam. Sed secus res evenit. In gravissimo enim status publici negotio iusta servitia charae patriae praestare iussus, iter ad Urbem in proximos menses differre cogor, sicque prima haec in nascente anno verba ad Yos non Roma., sed ex alma patriae metropoli facio. Qui vero inde a limiuibus Apostolorum Yobis scribens lubenter de Summo Patre et Pastore Nostro locutus, et sive verbis sive factis eius meas ad Yos exhortationes, meas preees alligaturus fuissem : ab hoc faciendo nec per locorum a Sede eius nos divellentium intervalla prohibeor. Narn eminus quoque praesentem eum nobis habeinus in nostra, quá ei alligamur, dile­ctione, — praesentem in suis apostolicis curis, queis cum universo orbe christiano nostrum quo­que complectitur gregem, — praesentem in suavibus alloquiis, queis nos docet et hortatur, ani­mos erigit, solatur et recreat. Quali et nuperrime aedificabamur, dum pius Pontifex fine prove­hendi saluberrimi cultus Immaculatae Yirginis festum eiusdem solemnioré ecclesiasticö ritu cele­brari volens, quidnam gravissimo hőc multum vexatae Ecclesiae tempore menti cordique eius prae cunctis aliis sollicitudinibus obversetur, enunciat dicens : „ut ipsá, (scilicet Beatissimá Immacu­latá,) apud Ohristum Filium suuin et Dominum nostrum interveniente pax detur Ecclesiae." Decret. ürb. et Orb. de 30. Nov. 1879. Et merito non est, nec esse potest, quod nostras quoque mentes impensius occupet, quarn ut detur pax Ecclesiae ad libere et non impedite curandos sublimes fines suos, ad operandam mundi salutem; detur pax ab inimicis ejus, qui sive in sumrnis regendorum populorum subselliis sedent, sive in publicis populorum consultationibus agunt; detur pax in universo orbe , sed cumprimis in imperiis proximiori nobiscum sive vicinitatis, sive politici foederis, sive spirituális et litterarii commercii nexu iunctis ; detur pax in Regno nostro , vitaque eius populari; detur denique in vita et animo nostro, non contrariis legi divinae impulsibus, affectibus normisque parente, sed ad omnem Dei voluntatis amussim composito. Haec omnino justa vota nostra sunt. Et quia omue, quod animus noster pie anhelat,

Next

/
Oldalképek
Tartalom