Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1879
Index
„deria, sobrie et iuste et pie vivant in hoc saeculo exspectantes beatam spem et adventum gloriae „magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi." Ep. ad Tit. 2, 11. Curastis id per omnem actionis pastoralis ambitum, curastis singulariter in publica pubis succrescentis institutione et educatione, passim non parcentes viribus, teinpori, commodis Yestris, imo multi etiarn factis sponte non coacte — nec enim quisquain cogi sive potuit, sive per quosquos voluit — ad pubem fovendam, ad Magistros eius cbaritate et hospitalitate honorandos ornandosque conspicuis saepe expensis. Quod Dominus ipsis largiter retribuere velit! Sed curastis id singulari etiam zelo, dum ad concilium auturanale Coloczam confugistis, commonstratö. Ipse enim Deus et Magister fűit, qui — ubi ministri eius congregamur in nominé ipsius praesens in medio nostrum — Yos tractandaruin simul materiaram seriem pie suggerere, scita consultatione superare iuvit. Ipse Dominus et Pastor fűit, qui omnis Yestri pastoralis zeli auctor et altor hac quoque vice disposuit, ut inente Yestrá explicita rectiori sacri muneris administrationi simul mecum consulatis. Ipse Jesus, charitatis fons et paradigma, charitatis mutuae verbis factisque exercendae ignem in nobis accendit, sicque divini amoris per nos operantis epiphaniam oculis spectandam, cordibus fovendam obiecit. Liceat similibus laetari növő quoque salutis annó, quein Dominus nobis ad pie serviendum populo suo, ad exsequendas sanctissimas divinae suae dignationis intentiones concessit. Quod cum sit meta votorum nostrorura : sancte zelabimus, impigre operabimur, ut gloriosa Christi Salvatoris epiphania in coetu fidelium, in nobis ipsis et quavis anima Christiana curae nostrae commissa ainplius aiupliusque splendescat — vi verbi aeterni in sua puritate servati et irremisse annunciati, vi serii conatus rectae popularium scholarum rationi, diligenti pubis frequentationi, obligationibus parentum docentumque urgendis et singulariter catecheticae iuventutis informationi impensi, — splendescat cultu divinö omni cum dignitate et solemnitate obeundő, splendescat moribus fideliuui nostró stúdió, nostra dilectione ad omnem regulae christianae amussim exigendis, ut mundentur bi, quos credidit nobis Dominus in „populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum," et „iusti„ficati gratia" Jesu Christi „fiant haeredes secundum spem vitae aeternae." Tit. 2, 14. 3, 2. Qua in omni re quum summis spiritualibus bonis temporalia adminicula non solum utilissime sed et necessario famulentur : nostrum singulariter erit, etiam rectam sacri peculii administrationem tum praestare tum procurare. Si cum continuo ad cuncta nunc dicta respectu annö elapsó in duobus casibus, (uno ad doctrinae catholicae puritatem erroneis assertis tristi opinionis tenacitate sustentatis impetitam, altero autem ad sacri peculii integritatem adtinentibus et certe ad omnium Yestrum notitiam perlatis), rigorem solitö maiorem exercui : credite mihi nonnisi extrema necessitate et studiö salvandae duplicis sacrae Christi haereditatis impulsum nec inauditő Venerabili meo Senatu me egisse, quum nulla alia medelae secus adferendae média iaru superessent; — certusque sum non amplius similem emersuram necessitatem, ut durus cuicumque Dilectorum meorum Fratrum Filiorumque evadam ; a quo tamen faciendo, si necesse est, animus superioris etiamsi semper tantum grata suis exhibere optantis abstinere nequit, ni ipse quoque infidelis inveniri velit. Sed haec iam missa facio. Sanctum vero propositum Yestro quoque nomiue elicere audeo : 1*