Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1879

Index

— 31 — •et sigillo personae in dignitate Eeelesiastica constitutae munitis, ubicumque locorum, et gentium eadem prorsus fides habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vei ostensae.) Dátum Romae apud S. Petrum sub annulo piscaloris die XV. mensis februarii Anno MDCCCLXXIX. Pontificatus Nostri anno primo." Intelligitis ex hocce suavissimo sermone ad nos facto, intelliget grex universus ex argu­mento ejusdem Vestrá industri4 scite et pie annunciato et explicito, qu;l intentione, qua curá et dilectione Summus animarum nostrarum Pastor, hauc solito solemniorem et efficaciorem expiationis, emendationis et sanctiflcationis nostrae pie offerre voluerit occasionem, quaenam mala propulsari, quibus medelam adferri, quos salutis fructus maturari, quö modö mutuam charitatem, mutuique juvaminis ferendi studium excitari et exerceri desideret. Adtingit magis quam explicite exponit tristem illum rerum statum, quö singulares mundi catholici Ecclesias exerceri, adversa illa, queis universam Christi in terris sponsam vexari dolenter experimur. Licet vero feliciores nos prae multis populis, (si imperfectiones in rebus huinanis nullo un­quam sive tempore, sive loco defuturas supputemus) tranquilliore fruamur statu et sub provida Apostoliéi Regis cura nostram nostrorumque salutem et commoda Ecclesiae passim promovere va­leamus; licet gloriari possiinus fide, fidelitateque populi piő servitiö Cleri et laetis vitae religiosae documentis : nec tamen apud nos quoque desunt, sive queis mederi oporteat, sive quae praevenire prudens sollicitudo jubeat, mala aeternae fidelium saluti et bono Ecclesiae imminentia. Adsunt certe etiam in nobis ipsis, si profunda vitae personalis scrutari, cogitatus, desideria et actus no­stros ad aeternae legis divinae amussim exigere velimus, copiosa, quae eradicare, rescindere, corri­gere, emendare vei saltim justiora et sanctiora reddere oporteat. Haec igitur ut uberius cognoscamus, cognita sanare adnitamur, regnum Dei in praecordiis nostris, in vita externa privata, in publica operatione, in vita populi et nationis amplius fundare, et firmare adnitamur, reportataque de erroribus, de infidelitate, de perversis cupiditatibus , de malis consuetudinibus, de scandalis, quae populo Doi offendiculo, sanctae Ecclesiae dedecori sunt, victoriá ornemus : utamur oblata per Beatissimum Patrem nostrum occasione, et tum uberius cu­rató propriae nostrae conversionis opere, tum frequentatis communibus in serie jubilaearis obser­vautiae devotionibus operata mutua aedificatione, commodatis invicem mutuorum suffragiorum adminiculis, tempus hoc acceptabile pro glória Dei laete procuranda fructuosum efficere adni­tamuQ Ad quem finem apostolicae intentioni, praecitatis Papalibus litteris expositae, conformiter anuncio et ordino: Iubilaearem devotionem proxiina post has perceptas Dominicü, populo ex cathedra solemniter annunciandam venire et tum argumentö Pontificiarum litterarum, tum hamm mearum fideliter interpretatö commendandam asservandamque esse, usque diem priinam Junii, id est Doini­nicam Pentecostes inclusive duraturam. Ecclesiae tres, quarum quaevis bis visitanda praecipitur, erunt: in metropoli mea Eccle­sia Cathedralis, Patrum item Jesuitarum, et Sororum Scholarium de Nostra Domina, — Maria­Theresiopoli tres parochiales Ecclesiae, — in aliis autem Civitatibus et locis Ecclesia parochialis, et praeter illám alia, si adest, sive Religiosorum Ecclesia, sive Capella major, fors coemeterialis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom