Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1879
Index
- 28 Pastorem ovium suarum propitius respiceret, adjuvaret et custodire dignaretur ac pascere. Hoc nos consilio adducti, appropinquante iam Natali die electionis Nostrae, Praedecessoruin Nostrorum exempla secuti indulgentiam ad instar generális Iubilaei universo orbi catholico denunciare constituimus. Apprime enirn novimus quam necessaria sit infirmitati Nostrae in arduo ministerio quod sustinemus, divinorum charismatum copia; novimus diuturno experimento quam luctuosa sit temporum in quae incidimus conditio, et quibus quantisque in fluctibus praesenti aevo Ecclesia laborét : ex publicis autem rebus in deterius ruentibus, ex funestis impiorum hominum consiliis, ex ipsis caelestis censurae minis, quae iam in aliquos severe incubuit, graviora in dies mala obventura formidamus. Iamvero cum peculiare Iubilaei beneficium eo spectet, ut expieritur animi labes, poenitentiae et caritatis opera exerceantur, precationum officia adhibeantur impensius, et cum sacrificia iustitiae et preces, quae concordi totius Ecclesiae studio offeruntur, usque adeo grata sint Deo ac frugifera ut divinae pietati vim facere videantur, firmiter confidendum est fore, ut Páter coelestis plebis suae humilitatem respiciat, et conversis in melius rebus, optatam suarum miserationum lucem ac solatium adducat. Nam si, ut idein Leo Magnus aiebat 1), donata nobis, per Dei gratiam, tnorum correctione, spirituales inimici vincantur, etiam corporeorum nobis hostium fortitudo succumbet, et emendatione nostra itifirmabuntur, quos graves nobis, non ipsorum merita, sed nostra delicta fecerunt. Quapropter omnes et singulos Catholicae Ecclesiae filios enixe hortamur, et rogamus in Domino, ut Nostris suas etiam coniungant preces, supplicationes et christianae disciplinae ac pietatis officia, atque oblata hac Iubilaei gratia, hoc caelestium miserationum tempore, in animarum suarum lucrum et Ecclesiae utilitatem, Deo iuvante, studiosissime utautur. Itaque de Omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, quam Nobis Dominus licet indignis contulit, universis et singulis utriusque sexus Christi fidelibus in alma urbe Nostra degentibus, vei ad eam advenientibus, qui Sancti Ioannis de Laterano, Principis Apostolorum, et S. Mariae Maioris Basilicas a Dominica priina Quadragesimae, nimirum a die secunda Mártii usque ad diem primam Iunii inclusive, quae erit Dominica Pentecostes, bis visitaverint, ibique per aliquod temporis spatium pro Catholicae Ecclesiae et huius Apostolicae Sedis prosperitate et exaltatione, pro extirpatione haeresum, omniumque errantium conversione, pro Christianorum Principum concordia, ac totius fidelis populi pace et unitate ac iuxta mentem Nostram pias ad Deum preces effuderint, ac semel intra praefatum tempus esurialibus tantum cibis utentes ieiunaverint, praeter dies in quadragesimali indulto non comprehensos, aut alias simili stricti iuris ieiunio ex praecepto Ecclesiae consecratos, et peccata sua confessi sanctissimuin Eucharistiae Sacramentum susceperint, et aliquam eleemosynam in pauperes vei in pium aliquod opus, prout unicuique devotio suggeret, erogaverint; ceteris vero extra urbem praedictam ubicumque degentibus, qui tres Ecclesias eiusdem Civitatis aut loci, sive in *) Serm. I. de Quadrag.