Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1879
Index
„a carnibus ad edendum creatis, et malignis obtrectationibus fratrum membra lacerare? Quid pro„dest, si abstineamus ab his quae aliquando licent, et faciamus illa quae nunquam licent? Deus „enim illos honorat et diligit, qui illicita fugiunt. Sic ergo jejunemus a cibis, ut multo magis jeju„nemus a vitiis, ut sanctorum morurn ubertate saturemur, ut et in futuro mereamur ipsorum ope„rum retributione satiari, sicut in Evangelio legiraus : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiamj „quoniam ipsi saturabuntur." Quae suavia monita ut quanto fructuosius exsecntioni mandentur, hocque facto salubre nobis Yobisque et Yestris évadat sacruni Quadragesimae ternpus : persuasibilibus Sancti Yiri verbis paternas meas addens obtestationes ea coinmendo, ea injungo et servari opto , quae circa sanctain et salubrem quadragesimalera observantiam praeteritis quoque annis in haecce fere verba sive injunxi sive saltira commendavi : „Laudabilis est Cleri Dioecesium quarumdam, etiam in Hungaria, consuetudo, ut sub quo„tidiano in Quadragesima Missae Sacrificio pericopa Evangelii diei lingua vernacula penes brevem „explanationem perlegatur; quam etiamsi praescribere nolens, zelo tamen bonorum meorum Coinmi„nistroruin majorem in modum commendo." „Reiu porro aedificationi fidelium suorum summe proficuam facient illi, qui feriis sextis „ad vesperam, praesertim ibi, ubi peculiares sacri sermones quadragesimales, certis utique pietatis „actibus iuncti, nonhabentur, devotionem de passione Domini cum Litaniis concernentibus as„servabunt." „Praescriptis autem archi-dioecesanis tenore harum denuo commendatis respondebunt, dum „vice uná, tempore et locö opportunis per Yice-Archi-Diaconos defigendis, per districtus congrega„buntur, ut communibus pietatis et poenitentiae operibus, sacrft adhortatione et piá lectione refecti „sacra exomologesi expientur et ad epulas Agni coelestis simul et publice ad populi etiam fidelis „aediflcationem accedant." „Quoad s. jejunii et abstinentiae legem vero volo, ut serventur ea, quae aeque jam antebae „praescripta sequentibus iterum inculcantur : „In una legis quadragesimalis parte, intelligo jejunium, seu unicam refectionem, nulla „conceditur dispensatio, sive relaxatio; proinde ad observandum jejunium omnes ac singuli tenen„tur, qui per aetatem, aegritudinem, virium corporis debilitatem, graves omnino labores aliasque a aConfessariis expendendas rationes non excusantur." „Derntis itaque diebus Domini reliquö omni tempore semel nonnisi dietim ad satietatem „comedere licet." „Quod vero adtinet ad aliam legis partém, seu abstinentiam ab esu carnium : cum omnibus „et singulis Archi-Dioecesis meae fidelibus, Sacerdotibus quoque et Religiosis — si hi specialibus „ordinis sui legibus ad strictiorem observantiam non obligantur — dispensando indulgeo, ut carni„bus per Quadragesimam vesci possint omnibus diebus usque Dominicam Palmarum inclusive; „praeter ferias quartas, sextas item et sabbata; bis enim diebus et jejunium et abstinentia stricte „observanda sunt, nec conceditur nisi usus ovorum et lacticiniorum; eo suapte intellecto, quod ,nulla dispensatarum dierum carnes cum piscibus permiscere liceat, quod item dispensatis diebus