Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878
Index
— 50 — tus occupatio, quem divina Providentia multis abhinc saeculis Romano Antistiti concessit, ut libere ac expedite potestate a Christo collata, ad aeternam populorum salutem uteretur. Funestam hanc aerumnarum molem Yobis, Yenerabiles Fratres, comtnemoravimus non ad augendam tristitiam Yestram, quam miserrima baec reruin conditio per se Yobis ingerit; sed quia intelligimus ex ea Yobis apprime perspectum fore, quanta sit gravitas reruin quae ministerium et zelum nostrum exposcunt, et quam magnó studio nobis adlaboranduin sit, ut Ecclesiam Christi et hujus Apostolicae Sedis dignitatem, tot calumniis lacessitam, in hac praesertim iniquitate temporum pro viribus defendamus ac vindicemus. Clare innotescit ac liquet, Yenerabiles Fratres, civilis humanitatis rationem solidis fundamentis destitui, nisi aeternis principiis veritatis et immutabilibus recti justique legibus innitatur, ac nisi hominum voluntates inter se sincera dilectio devinciat, officiorumque inter eos vices ac rationes suaviter moderetur. Jamvero ecquis negare audeat Ecclesiam esse, quae diffuso per gentes Evangelii praeconio, lucem veritatis inter efferatos populos et foedis superstitionibus imbutos adduxit, eosque ad divinum rerum auctorem agnoscendum et sese rescipiendos excitavit; quae servitutis calamitate sublata, ad pristinam naturae nobilissimae dignitatem homines revocavit; quae in omnibus terrae plagis redemptionis signo explicato, scientiis et artibus adductis aut suo tectis praesidio, optimis caritatis institütis, queis omnis generis aerumnis consultum est, fundatis et in tutelam receptis, ubique hominum genus privátim et publice excoluit, a squalore vindicavit et ad vitae formám, humanae dignitati ac spei consentaneam, omni studio composuit? Quod si quis sanae mentis hanc ipsam qua vivimus aetatem, Religioni et Ecclesiae Christi infensissimam, cum iis temporibus auspicatissimis conferat, quibus Ecclesia uti mater a gentibus colebatur, omnino comperiet aetatem hanc nostram perturbationibus et demolitionibus plenam, recta ac rapidé in suam perniciem ruere; ea vero tempóra optimis institütis, vitae tranquillitate, opibus et prosperitate eo magis floruisse, quo Ecclesiae regiminis ac legum sese observantiores populi exhibuerunt. Quod si plurima ea quae memoravimus bona, ab Ecclesiae ministerio et salutari ope profecta, vera sunt humanitatis civilis opera ac decora, tantum abest ut Ecclesia Christi ab ea abhorreat eamve respuat, ut ad sese potius altricis magistrae et matriseius laudem omnino censeat pertinere. Quin immo illud civilis humanitatis genus, quod sanctis Ecclesiae doctrinis et legibus ex adverso repugnet, non aliud nisi, civilis cultus figmentum et abs re nomen inane putandum est. Cujus rei manifesto sunt argumento populi illi, queis evangelica lux non affulsit, quorum in vita fucus quidam humanioris cultus conspici potuit, at solida et vera ejus bona non viguerunt. Haudquaquam sane civilis vitae perfectio ea ducenda est, qua legitima quaeque potestas audacter contemnitur; neque ea libertás reputanda, quae effreni errorum propagatione , pravis cupiditatibus libere explendis, impunitate flagitiorum et scelerum, oppressione optiinorum civiuin cujusque ordinis, turpiter et misere grassatur. Cum enim erronea prava et absona haec sint, non eam vim profecto habent, ut humanam familiam perficiant et prosperitate fortuuent, miseros enim facit populos peccatum *); sed omnino necesse est, ut mentibus et cordibus corruptis, ipsa in oinnem labem pondeProv. 14, 34.