Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878
Index
- 46 — hoc dictum intelligatis. Alte enim insidet menti nostrae quod in sacris litteris ex Dei iussu Moyse3 fecisse narratur, qui gravi pondere universuui populum regendi deterritus congregavit sibi septuaginta viros de senibus Israel, ut una cum eo onus ferrent, atque opera consilioque suo in gentis Israeliticae regimine curas eius allevarent. Quod quidem exemplum, Nos, qui totius Christiani populi duces ac rectores, licet immerito, constituti suraus, prae oculis liabentes, facere non possumus quin a Yobis, septuaginta virorum Israel in Ecclesia Dei locnai obtinentibus, laboribus Nostris opem, animoque Nostro levamen conquiramus. Noscimus insuper, uti sacra eloquia declarant, salutem esse, ubi multa consilia sunt, noscimus, ut monet Tridentina Synodus, Cardinaliutn consilio apud Romanum Pontificem universalis Ecclesiae administrationem niti, noscimus denique a S. Bernardo Romani Pontificis collaterales et consiliaros Cardinales appellari, ac propterea Nos qui fere vigintiquinque annos honoris Collegii vestri compotes fuimus, in hanc supremam Sedem non modo animum attulimus plénum erga Vos dilectionis ac studii, sed etiam firmám eam mentem, ut quos olim consortes habuimus honoris, eis nuuc laborum et consiliorum Nostrorum sociis ac adiutoribus, in expediendis Ecclesiae negotiis maximé utaraur. Nunc autem illud Nobis iucundissimum et peropportunum accidit, Venn. Fratres, ut dulcem consolationis fructum Yobiscum communicemus, quem ex felici opere ad Religionis Nostrae glóriám peracto, in Domino percepimus. Quod enim a Decessore Nostro Sanctae Memoriae Pio Nono pro eximio suo in reni catholicam zelo fuerat susceptum, et ex sententia eoruin ex Yobis, qui in sacro Consilio christiano nomini propagando censentur, decretum fuerat, ut uempe Episcopali Hierarchia in illustri Scotiae Regno constituta, Ecclesia illa ad nóvum decus revocaretur, id Nobis feliciter implere, et ad exituin perducere, Deoiuvante, dátum est per Apostolicas litteras, quas die 4 huius mensis hoc eodem anno vulgari mandaviinus. Gavisi profecto sumus, Yenn. Fratres, quod hac in re contigerit Nobis fervidissimis votis dilectorum in Christo filiorum, Cleri et fidelium Scotiae satisfacere, quos propensissimo in Catholicam Ecclesiam et Petri Cathedram aniino esse, multis iisque praeclarissimis argumentis comperimus; finniterque confidimus fore, ut opus ab Apostolica Sede perfectuiu, laetis fructibus cuinuletur, et coelestibus Scotiae Patronis suffntgaiitibus, iu ea regione in dies magis suscipiant montes pacem populo, et colles iustitiam. Caetermn Venn. Fratres, nulla ratione dubitamus Vos, coniunctis Nobiscum studiis, ad tutelam et iucoluinitatein Religionis, ad praesidium huius Apostolicae Sedis, ad incrementum divinae gloriae alacriter esse adlaboraturos, animo reputantes communem futuram omnium uostrum in caelo mercedem, si in Ecclesiae rebus adiuvandis commuuis fuerit labor. Divitein porro in misericordia Deum, interposito etiam Deiparae Immaculatae, Sancti Iosephi Patroni coelestis Ecclesiae, ac SS. Apostolomul Petri et Pauli validissimo interventu, humilibus Nobiscum votis obsecrate, ut Nobis iugiter praesens bonusque adsit, consilia actusque Nostros dirigat, ministerii Nostri tempóra feliciter disponat, ac tandem Petri Navim, quam Nobis gubernandam mari saeviente commisit, domitis ventis fluctibusque compositis, ad optatum portum tranquillitatis et pacis adducat. Budapestiui. sub regni Comitiis, die 7-a Április, 1878.