Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

Dum paucas ante hebdomades in litterario Vobiscum cominercio fausta ad nóvum annum iis, quos diligimus, precabamur: pietas nostra ad aeternam etiam Urbein conversa Sanctissimo Jesu Christi Vicario cum omni divina benedictione longam in terris annorum seriem vovebat. Et ecce ! inscru­tabili divinae providentiae decreto quam aliter res evenit ! Eadem filialis devotio nostra nunc longe dolentius occupatur. Tristes enim tumulo optiini Patris adstamus, maximumque pontificem nobis, Ecclesiae ereptum lugemus. PIUS PAPA IX. Suminus in terris animarum nostratum Pastor, benignus, suavis, sauctus die 7-a Februarii, su­sceptis morientium Sacramentis, mortalis esse desiit, Romae in aedibus Yaticanis anno aetatis suae 86-0, Pontificatus 32-o. Lugemus in acerbo hoc tanti Pontiíicis occasu non solum Christi Salvatoris nostri in ter­ris Yicarium, et in cathedra, doloribus et vinculis Petri Successorem, sed etiam eum fidei nostrae Vindicem, qui animi fortitudine, invictá constantiá, toleratarum pro Ecclesiá Dei aerumnarum magnitudine, profundá in universalis Ecclesiae regimine sapientiá, Apostolicisque virtutibus ipso­rum quoque Ecclesiae iniinicorum corda in sui admirationem rapuit. Quatnvis autem pia fide credamus, optimum hunc Pontificem, exutö mortalí corpore, in luce Sanctorum jam constitui, aeternaque beatae retribationis mercede in regno coelorum potiri : filialis tamen dilectionis et gratitudinis sensus id deposcunt, ut sanctae Ejus memoriae justa fune­bria persolventes, animam Ejus coelesti Pastorum Pastori humilibus precibus commendemus. Quare vigore praesentium ordino, ut in quavis Archi-Dioeceseos meae tam parochiali, quam etiam Religiosorum Ecclesiá tribus continuis diebus, mane, a meridíe et vesperi una hora omnes campanae pulsentur et fideli populO praevie congrue praemonitó ac invitatö Sacrum so­lemne de Requiem cum Libera pro refrigerio animae defuncti Pontiíicis celebretur. Requiem aeternam dona ei Domine et lux perpetua luceat ei ! Budapestini, sub regni Comitiis, die 8-a Februarii, 1878. Circ. Lit. 1878. Nr. 274. Obitus Pii IX-i Pontificis et solerane Re­quiem pro illo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom