Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

— 19 — mentorum copia, et varietate, splendoribus veluti circumamicta , totum Ecclesiae corpus nova luce perfundat, sitque fidelibus in salutein. Haec itaque laudurn praeconia Genevensis Episcopi libris apprime conveniunt. Sive eniin quae de rebus asceticis ad christianam vitám sancte, pieque ducendam, sive quae de controversiis ad fidem tuendain, et haereticos refutandos, sive quae de divini verbi praedicatione scripsit considerentur, nemo est qui non videat, quanta per sanctissimum virum emolumenta sint in Catbolicum populum invecta. Equidem duodecim libris insignem, atque incomparabilein tractatum „de amore Dei" docte, subtiliter, dilucideque complexus est, qui tot praecones de suavitate sui auctoris habét, quot lectores. Maximé autem vivis coloribus virtutem, alio opere , quod „Philothea" inscribitur, pinxit; ac prava sternens in directa, et aspera in vias planas, universis Christifidelibus iter ad eam ita facile commonstravit, ut vera exinde pietas lucem suam ubique effunderet, viam sibi ad Regutn solia, ad Ducum ten­toria, ad iudiciorum fórum, teloma, officinas, et ipsa oppidula pastorum aperiret. Enimvero iis scriptis ex sacra doctrina summa scientiae sanctorum principia erűit, et ita enucleat, ut insigne ipsius privilégium pláne visuin sit, quod ad omnes fidelium conditiones sapienter, leniterque eam­dem accomodare noverit. Huc accedunt tractatus de rebus ad magisterium pietatis spectantibus, ipsaeque constitutiones, sapientia, discretione, ac suavitate conspicuae, quas pro Sanctimonialibus Ordinis Visitationis Beatae Mariae ab eo constituti scripsit. Uberrimam etiam rei asceticae sege­tem epistolae ipsius ad plurimos datae suppeditant, in quibus illud pláne mirabiíe est, quod Spiritu Dei plenus, et ad ipsum suavitatis auctorem accedens, devoti cultus erga Sacratissimum Cor Iesu semina miserit, quem in hac nostra temporum acerbitate maximo pietatis incremento mirifice propagatum, summa cum animi Nostri exultatione conspicimus. Nec praetereundum est in his lucubratiouibus, ac praesertim in interpretatione Cantici Canticorum, plura scripturarum aenigmata, quae ad morales, et anagogicos sensus pertinent, reserari, enodari difficultates, ob­scura nova luce perfundi, quibus licet inferre, Deum, coelestis sui irrigui gratia inűuente, sancto huic viro sensum aperuisse, ut intelligeret scripturas, easque pervias doctis, indoctisque redderet. Porro ad retundendam haereticorum sui temporis pervicaciam, confirmandosque Catholicos, non niinus feliciter, ac de asceticis rebus „Controversiarum" librura in quo plena Catholicae fidei demonstratio est, aliosque tractatus , concionesque de veritatibus fidei, itemque „Vexilluin Crucis" conscripsit, quibus adeo strenue, pro Ecclesiae causa certavit, ut innumeram perditorum hominum multitudinem ad eius sinum reduxerit, fidem in tota Caballiacensium provincia , longe lateque, restituerit. Imprimis auctoritatem huius Apostolicae Sedis, ac Romani Pontificis Beati Petri suc­cessoris propugnavit, ac ipsius Primátus vim ac rationem, ea perspicuitate explicavit, ut Yaticani Oecumenici Concilii definitionibus feliciter praeluserit. Certe, quae de infallibilitate Romani Pon­tificis, in quadragesimo sermone „Controversiarum" asserit, cuius authographum , dum in Concilio res ageretur, detectum est, eiusmodi sunt, quae nonnullos Patres tunc ea super re adhuc ancipi­tes, ad definitionem decernendam, veluti manu duxerint. Ex tanto Sancti Praesulis in Ecclesiam amore, et eius defendendae studio , ea ratio enata est, quam in Divini verbi praeconio adhibuit, sive ad Christianam plebem in elementis fidei erudiendam , sive ad móres doctiorum informandos, sive ad fideles omnes ad perfectionis culmen deducendos. Etenim se debitorem agnoscens 3*

Next

/
Oldalképek
Tartalom