Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

— 139 —' Omnes autem, ad quos statutorum horum exsecutio spectat, exactam eorundem observan­tiam religioni sibi ducant, probe scientes , omne dainnum ipsorum infidelitate bouis Ecclesiae illa­túm non furti tantum, sed et sacrilegii reatum involvere , quum res a fldelibus ad Dei cultum ob­latae juxta sensum Ecclesiae res Dominicae, res Deo sacratae, substantiae Chri­sti, patrimonium Crucifixi, vota fidelium, pretia peccatorum sint, de qua­rum fideli administratione non hic tantum , sed et coram aeterno Judice strictissimas quondam rationes reddituri sunt. XXXVIII. Cum litterae Circulares (lioecesanae non omnes semper pro omni tempore conservandae forent; petitur, ut illae, quae magis necessa­riae adeoque custodiendae videntur, cum fine anni secundo edantur. Precibus his deferri nullatenus potest. Materiae enim in circularibus litteris publicatae vei historico, vei juridico vei alio sub respectu momentum quodpiam habent, merito igitur in archivis nostris servantur. Index alphabeticus circulariuin litterarum omni anno editus facilem reddit ma­joris momenti ordinum illis contentorum inventionem. Insuper secunda circularium litterarum quo­vis anno editio, qualis desideratur, multas expensas, certe superfluaset aliis gravibus Ecclesiae fini­bus servandas, deposceret. XXXIX. Decreta generalia curam animarum, officiorum sacrorum gestio­nem, rem scholarem et rectam vitae sacerdotalis rationem respicientia inde a tempore capessitae per Arcliiepiscopum Metropolitanae liujus sedis partim in consultationibus annorum 1868.1871.1872. et 1878. simul, par­tim secus prout rerum et temporum ratio deposcebat, singillatim edita : in unum collecta proxime eő iterum inculcatö publici juris fient, ut adcuratissime obser­veutur. Queis ita actis : Archiepiscopus humiles Deo gratias rependens pro coelestibus hodiernae diei charismatibus, spiritualibus gaudiis, et utilibus laboribus adjuvante numine in concordi fra­trum concursu exantlatis : dilectos suos Comministros peramanter salutavit et felicem cuivis ad sacri muneris locum reditum precatus, cunctos e Dei misericordia sanos, sospites, amplis gratiis et largis laborum fructibus ditatos esse voluit. Dátum Coloczae, die 16-a Octobris, annö salutis 1878. Ludovicus m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom