Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

- 131 ­ipsorum conatus coelesti gratiá suffulcire dignetur. Meminerint vero ad prudentiam hoc etiam pertinere, ne nimium exigatur. Perfectus rerum status nunquam exstitit, nec unquam certe existet, nam proclivitas hominum ad malum nunquam penitus eradicahitur. Quare sanctus ministrorum Ecclesiae Christi zelus ad corrigenda mala, tollendos defectus, operandam hominum perfectionem directus amplum semper pie studeudi, adnitendi, lahorandi campum habebit! Quod tandem ad nundinas diebus Domini celebrandas attinet, ne haein vicinia Ecclesiae cum tumultu cultum divinum turbante serventur, vi legis supra citatae prohiberi potest; ut aulem die­bus Domini penitus prohibeantur, a potestate civili vix unquam impetrabimus. Caeterum et antiquissimis temporibus nundinas diebus festis celebratas fuisse, ipsum diei Dominicae nomen hungaricum ostendit. Praeterea quotidie experimur in locis gratiosis, nec non in encaeniis absque cultus divini et devotionis dispendio merces venurn exponi, atque sic spiritualibus simul ac temporalibus populi indigentiis unö quasi ictu satisfieri. Imo nundinae hae allectationis instar servire possunt, ut homines in praediis aut dissitis ab ordinariorum emporiorum loco pagis degentes, fine acquirendarum rerum in quotidiana sua fami­Jiaeque suae vita necessariarum, ad visitandas nundinas tales adcurrant, simulque charismatum so­lemnis cultus divini participes fiant. Sed missis his , certo ambigi nequit, quod Ven. Clerus sufficientem non raro in tristi sua circa statum moralem cumprimis publicum experientia causain habeat, super gravibus pastoralis suae operationis impediinentis, frustratoque saepe piorum laborum fructu ingemiscendi. Ast tantillae consolationis instar in justanostra confusione serviat hoc, quod superbiae foret perfectiorem laborum successum postulara illő, quem Apostoli Domini totque per seriem saeculorum sancti eorum succes­sores habuerunt. Nostrum est nil non agere, quo scandala, mala exempla, publicae sacrorum perturbationes, adhibitis quibusvis quae praesto sunt mediis et imploratö si necesse esset etiam Magistratus Civilis juvamine tollantur. Si vero fecimus omnia, quae facere potuimus et debuiinus : humili corde rem Deo commen­d.'ibimus, Cujus est piis nostris laboribus vei heic jain laetum successum, vei certo olim meritam tribuere remunerationem. XXXV. Ante viginti incirca annos plures sacerdotum Arclii-Dioecesanorum in piám Sodalitateni Aureae Coronae coaluernnt. Quo locő nunc piissima liaec res stet? interrogat Districtus unus. Res piae societatis ab Aurea Corona dictae in eo consistit, ut sacerdotes, qui huic nomen dederant,singulis mensibus praefixá die Hostiam divinam offerant juxta mentem Summi Pontificis in honorem Immaculatae Conceptionis Virginis Mariae , quö gratiae et misericordiae Matris intercessio fervidis precibus exoretur ad succurrendum praesentibus Ecclesiae indigentiis et operandam pecca­torum conversionem. Pie defunctus Ssmus Páter Pius Papa IX-us ad preces Episcoporum rescriptó die 11-a Septembris 1853.editösocietatem hancratihabuit, seque ejusdem patronum declarans, vigore Apostolicarum ddto 23-ae Octobris 1853. litterarum cuivis Sacerdoti, societati huic aggregato, pie-

Next

/
Oldalképek
Tartalom