Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878
Index
— 129 —' stabilitum, sed extra Archidioecesim hanc vix ullibi existens, vertente,) longinquis pertractationibus arnplá mensura vane protractis taedium íidelibas, nobis ódium creemus, — armaque suppeditemus male vocatis illis, nec numeró nec auctoritate deficientibus, qui sive iniquö vexationum clericalium evitandorum praetextu, sive pejori priucipioruiu legurnque Ecclesiae contemtu ducti, oninem matrimonialem rem Ecclesiae et Clero adúaendam adniinistrationique civili credendam esse clamitant. XXXI. Districtus unus queritur, quod arbitraria divortia in dies frequentiora íiant, politica Yero jurisdictio assistentiam fine reducendoruui ad vitae coniniunioneni dissidentium conjugum passim deneget; quae tamen hucdum multum juvit, juvaretque deinceps etiam in medela malo adferenda. Igitur optat Districtus, ut vei assistentia illa parocliis procuretur, vei saltim instructio detur, quid cum reconciliari renuentibus agendum sit, ubi sufíiciens divortii ratio non subversatur. Couentur Parochi omni cum charitate et patientia dissideutes conjuges reconciliare, prolatis gravissimis e fide et quotidiana experientia petitis motivis. Si vero omnes eorum conatu* in vanum reciderent, requirant concernentem officialem politicuiu, ut digressos fine tollendi publici scandali ad convictum compellat; quod ille, praesertim si maritus profugam uxorem reclainet, plerumque libenter et teste experientia uon absque successu praestabit. Si vero res optatuin haud sortiatur effectum, aut jurisdictio civilis reluctante utroque conjuge intervenire nollet, aut ex violentata cohabitatione gravia pro una vei utraque parte mala merito praemetuerentur : causa pro judiciali pertractatione ad Consistorium deferatur. XXXII. Unus Districtus conqueritur, quod multi milites ex actuali servitio ad incertum tempus dimissi in concubinatu vivant; petitque, ut ad tales puniendos rescriptum ministeriale impetretur. Quum codex poenalis novissime pro Hungaria editus concubinatuni inter erimina vei delicta. non numeret, nec proin puniendum statuat; scire autem nondum possimus, quid lex de transgressionibus puniendis proxime ferenda in re hac dispositura sit : usque ulteriora animarum Curatoribus illa solum média mali talis tollendi vei minuendi supersuut, quae eis bona Magistratuum civilium e capite tollendi publici scandali voluntas suppeditat, proprius item zelus et prudentia pastoralis suadent; sed haec per ipsos eo curatius adhiberi debent. XXXIII. Duo Districtus novamKitualis editionem urgent, in quo quaestiones et exliortationes linguis vernaculis sonautes correctiori stylö exaratae, — nonnullae benedictionum formuláé, quae kucdum desiderabantur, susceptae, — textus professionis íidei plenior compareant, alia nonnulla deleantur.