Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878
Index
— 119 —' necessarium sit, ut ultimae voluntatistabulae propriátestantis manu scriptae apud notarium publicum deponantur ? Soleuinitates externas ad valoreiri testamenti requisitas lex XYI-a anno 1876. lata praescribit in sequentibus : 1-o Dum testamentum per testatorein propria manu scribitur et subscribitur : duo dumtaxat testes requiruntur; secus quatuor. (§. 1.) 2-o Requisiti testes simultanee praesentes testatorem videre ac audire et tum testamento simul subscribere debent. (§. 3.) 3-o Ad valorem testamenti, quod per testatorem — non adhibitis testibus — propriá manu scriptum et subscriptum est, — item quod aliená quidem manu scriptum , ast per testatorem in praesentia duorum fidedignorum testium subscriptum est : requiritur, ut testator illud ipse 110tario publico cum declaratione hanc esse suam ultimam voluntatem consignet. (§. 23.) XIV. Laudandam pluriiuarum Hungáriáé Dioecesiuin consuetudinem, legibus etiam dioecesanis sancitam , qua sacerdotes ex hac vita deceudentes libros suos Bibliotliecis centralibus vei parochialibus relinquere teuentur, pro sua quoque Arclii-Dioecesi summae utilitatis fore sperans Archipraesul, liisce statuit: I. Nullus Archi-Dioecesis Colocensis sacerdos post hodiernam diem ordinandus in ultimae voluntatis suae declaratione libere de libris suis disponere poterit, neque cujusvis etiam ab intestato decedentis haeredes ullum ad relictos libros jus formare valebunt, verum praeter Breviárium a Seminario acceptum, quod huic restituendum venit, cuncti libri : a) Canonicorum, — praeter parochum Colocensem — et Sacerdotum Aulicorum bibliothecae dioecesanae, b) Superiorum et Professorum Seminarii, porro Sacerdotum in variisofficiisgremialibus constitutorum, prout et emeritorum et deficientium — bibliothecae Seminarii majoris, c) Parochorum, Cooperatorum, prout et Catechetaruin, Professorumque extra Metropolim fungentium — coucernenti bibliothecae parochiali post illorum mortem inferendi erunt. II. Quantum vero ad Archi-Dioeceseos sacerdotes ante hodiernum diem ordinat o s: liberum eis erit statuto huic sponte libera per declarationem scriptotenus ad Archiepiscopum dandam se subjicere; ne tamen qualiscunque coactionis vei umbra in hos ordines cadat, hisce enunciatur: nemini talem declarationem in merito, nec cuiquam illám omissam in demerito censendam fore. XV. Quaeritur, an parocbus, qui pro Cooperatore sacerdotem Ee gularem adhibere necessitatur, praeter salarium capellanale, quod eidem integrum solvit, etiam Claustro aliquod solvere debeat? nam emersit 33*