Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1878

Index

- 117 ­homonymae familiae plures, proin et eodem nomine et cognomine pollentes personae non unae vivunt, per distinctissimam indagationein in parentum nomina, doinicilii numerum etc. fotam; — 2) ubi porro moris est nomina ludibriosa hominibus indere eosque passim talibus compellare, ibi per quaestiones nunquam negligendas de vero concernentium familiae nomine. b) Eecte comperta nomina recte inscribantur; neque id properanter et perfunctorie fiat. Pro recta indicatione nominum cavere debent : a) apud baptisatos : patrini et obstetrix, cujus nomen posthac, (prout hoc novi statuti instar puncto VIII. enunciatum fűit,) rubricae observa­tionum semper inferendum erit; — b) apud defunctos : concernentis familiae membra; — c) apud matrimonio iunctos autem : testes, qui matrimonio assistunt. Ne autem ulla inscriptio matricularis emaneat, serio iniungitur, ut omnes inscriptiones illico occasione functionum vei in ipsam originalem matriculam vei in distmctum librum sic dictum rapularem, nunquam autem ad volatilia chartarum frusta facile dispergenda et peritura fiant. X. üuomodo sacerdotis conimissá apostasiá uxorem ducentis vei apo­statae conjugis durante prioris inatrimonii vinculö ad aliud conjugium ci­viliter validuin, sed ecclesiastice invalidum convolantis proles niatriculae baptisatorum inscribantur : an ceu legitimae vei illegitimae ? Ordines pro universa dioecesi edi orat unus districtus. Inscriptio prolium e matrimoniis memoratis et similibus coram foro civili quidem validis, coram ecclesia autem nullis et invalidis, progenitarum ad praepedienda graviora mala, tali ratione praesuscipi debebit, ne sive principiis Ecclesiae catholicae, sive civilibus talium prolium juribus praejudicetur. Quare omnes rubricas debite explere oportet, exceptis tamen illis, quae de legitiuii­tate et illegitimitate sonant; in quibus non notetur per expressum an proles sit legitima vei ille­gitima, sed verba „Vide rubricam Observationum" inferantur. In rubrica autem „Observationum" status rei clare describatur v. g. „proles haec e matrimonio nonnisi civiliter vaiido patris v. g. nupedimento ordinis, vei matrís impedimento liga­minis etc. obnoxiorum nata, civilibus legitimatis juribus pollet." Quod autem ad educationem prolium talium adtinet : omni meliore modö duplicatőque zelö agendum erit, ut illae in salutifera catholica fide serventur et firmentur. • XI. Circa censns lecticales, paroclio a fidelibus ordinarie in terrae fructi­bas debitos, in plnrimis quidem parochiis (exponente unő Districtu) viget contractus ille, qui dioecesanus audit; illos nilűlominus multis in locis ii duntaxat pendunt, qui agros possident; qui autem talibus careut, cen­sum dictum in aere parato et justo minőre summa persolvunt. Saepe altercationes enascuntur de eo : quis dici possit agros possidere? quis 33

Next

/
Oldalképek
Tartalom