Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877
Index
— 190 — „crudeliter abscidit tot utiles et feraces plantas, quae fructus benedictionis et pacis in omnes „terrae plagas afferebant. Eadem autem suppressionis iniuria, quae Collegia perculit pro „sacris missionibus in urbe constituta ad dignos operarios efforaandos, qui Evan„gelii lucem in dissitas etiam et inbospitas terras animose proferrent, ea misere subduxit tot po„pulis tam salutare pietatis et caritatis auxilium magnó cum detrimento ipsius civilis humanitatis „et cultus, qui a Religionis nostrae sanctitate doctrina virtute dimanat. Hujusmodi vero leges per „se acerbissimae et non solum Religionis, sed ipsius humanae societatis uti„litati perquam adversae, majorem etiam acerbitatem deinde accepere ex novis ordina„tionibus rei publicae ministrorum, quibus religiosarum familiarum communi in „domo consociationes, et novae admissiones pro regularibus utriusque sexus sub „severis sanctionibus prohibentur. Disiectis Ordinibus religiosis Clero saeculari destruendo „consilia et opera conversa sunt, ac funesta ea lex lata fűit qua Nos et Pastores italici populi „magnó cum luctu videre debuimus iuvenes clericos, Ecclesiae spem, a sanctuaiio „nequiter avulsos, et coactos aetate ipsa qua se Deo solemniter consecraturi sunt, saecu„laris militiae balteum accipere, ac vitae genus perferre, quod ab institutis et a spi„ritu vocationis eorum longissime abhorret. Quid plura ? Subsecutae sunt aliae iniustae leges „quibus universum patrimonium, quod Ecclesia sacris diuturnis inviolabilibus titulis „possidebat magna ex parte fűit ereptum, substitutis ejus loco ex parte tan„tum exiguis reditibus, qui ancipitibus temporum vicibus, et voluntati ac arbitrio publi„cae potestatis penitus subiiciuntur. Deplorare etiam coacti fuimus magnó numero aedificia, „quae pietas fidelium gravibus admodum sumptibus toleratis erexerat, quae cbristianis Romae „teinporibus digna erant, quaeque pacatum hospitium praebebant virginibus Deo devotis „aut Regularium familiis, indiscriminatim legitimis possessoribus eiectis „occupata fuisse, et in profanos usus destinata. Adempta insuper fuerunt pote„stati Nostrae, et sacrorum ministrorum curationi, tot pia opera et instituta caritati „ac be ne fi cent i ae exercendae consecráta, quorum nonnulla egestati aliisque mise„riis et necessitatibus sublevandis mira muniflcentia ipsi Roiuani Pontifices Praedecessores Nostri „et exterarum gentium pia liberalitas condiderant; ac si qua ex iis publicae caritatis operibus ad„huc sub Ecclesiae vigilantia manent, lex quaedain non serius roganda esse fertur, qua illa a No„bis substrahantur aut funditus aboleantur, veluti publica documenta non dubie nec obscure „praenunciant. Yidimus praeterea, idque anima Nostra supra omnem modum dolore perculsa „commemoramus, Ecclesiae auctoritati et moderationi subductum publicum ac privatum „doctrinarum et artium magisterium, et docendi munus concreditum bo„minibus suspectae fidei, aut apertis Eclesiae inimicis et qui non dubitarunt „atheismi impietatem publice profiteri." „Occupatis bac ratione et eversis tot religiosis magnique momenti institutionibus, id non „satis visum est filiis Ecclesiae desertoribus nisi etiam impedimenta ponerent sanctuarii Ministris „ne suum spirituálé ministerium valeant libere exercere; atque huc etiam nefarie perventum est „ea lege in aula oratorum legibus ferendis novissime approbata, quae de Cl eri abusibus