Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1877

Index

I - YII ­„da, sed simul sunt omnia celebranda. Appropinquante enim festivitate paschali adest maximum „sacratissimumque jejunium, quod observantiam sui universis fidelibus sine exceptione denunciat : „quia nemo tam sanctus, ut non sanctior, nemo tam devotus, ut non debeat esse devotior. Quis „enim in hujus vitae constitutus incerto aut immúnis a tentatione, aut liber inveniatur a culpa? „Quis est, qui nihil virtutis sibi adjici, aut qui nihil vitii sibi optet auferri? cum et adversa no­„ceant et secunda corrumpant, nec minoris sit periculi carere desideratis, quam abundare con­„cessis, . . . Magni est ergo operis mobilitatem cordis ab omnibus continere peccatis et, cum undi­„que innumerae voluptatum illecebrae blandiantur, ad nulla contagia vigorem animi relaxare . . . „Hanc autem fortitudinem . . . nulli magis quam praesentes et exigunt et conferunt dies, quibus „dum observantia speciális iinpenditur, consuetudo in qua perseveretur, acquiritur." Uti pulcherrimum hoc magni Pontificis effatum praedicat et pollicetur : sic sacrum qua­dragesimale tempus saluti nostrae profidat, tribuente id Domino, cujus nomen sit benedictum in saecula! Amen. Dátum Coloczae, festő Epiphaniae Domini Nostri Jesu Christi, anno salutis millesimo octin­gentesimo septuagesimo septimo. LTJDOVICUS m. p. Arcbi-Episcopus. \ Serm. de Quadr. XI.

Next

/
Oldalképek
Tartalom